{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1761 156","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 156","ref":"156","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/156","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/156","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/156.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1761","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761","urn":null},"verse":false,"words":316,"text":"Quod quia sit lectum sancta praesente Diana His praenotatis, locum Ciceronis supra laudatum quivi intelliget: Bellua accommodat se ad id solum, quod ipsi forte obvenit, et quod conspicuum est et manifestum. Igitur differentia, ab Othone V. Cl. prolata, hinc nullum praesidium accipit. Pag. 16. alia est differentia, quae nobis itidem displicet: adficere est (inquit V. Cl. ) paene ad finem perducere; efficore est firem faciendo consequi; perficere ab initio usque ad finem facere. Desideramus in hoc loco, quod saepe desiderandum est in nostro eum sacpe non attulisse loca ex auctoribus, quibus suniteretur sententia. Iam nos docebimus veram vim barum vocum. Adficere non est rem ad finem paene perduce re, ut ille vult, sed inchoare. Sic Cicero de Prov. Consul. 8 bellum adfectum videmus, et vere ut dicam paene confe ctum: hic adfectum Ciceroni aliud quid significat, quam paene confectum. Ibid. c. 12. Nam ipse Caesar, quid es cur in provincia commorari velit, nisi ut ea, quae per ean adfecta sunt. perfecta reipublicae tradantur? Efficere autem est simpliciter facere: ut Lucan. 1, 140. - trunco non frondibus efficit umbram et Sueton. Aug. c. 16. portum Iulium effecit. Perficere denique est opus inchoatum ad finem perducere. Ita Ovid. – sic coeptum perficiatis iter Fastor. 4. 16. – et coeptum perfice dixit opus Item Livius 45, 39. Ad hoc fecimus consulem, ut bellum, ner quadriennium ingenti etam pudore nostro tractum, pe fice ret. vid. I. Fr. Gronovius ad Liv. 22, 38, 7. plura loca ex hibentem. Pag. 16. adiicere et iacere telum: quid sit adiicere telum, explicavit iam Cel. Lamb. Bos in Animadv. ad Caes. c. 3. p. 15. ex quo Oudendorp. ad Caes. p. n. 113. Pag om17. quod statuit Editor inter adire et visere discrimen, nino nivo nihili habendum ducimus. Ita enim Ovid. 1. Trist. Alflictumne fuit tantus adire pudor? et mox v. 18. Quid fuit ingenti prostratum mole sodalem Viser. Sed si qua debet esse, quae tamen non ubique observatur,","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 155","label":"LXIX. LXX. LXXI. LXXII. EXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/155","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/155"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 157","label":"LXIX. LXX. LXXI. LXXII. EXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/157","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/157"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}