{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1761 184-2","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 184-2","ref":"184-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/184-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/184-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/184-2.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1761","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761","urn":null},"verse":false,"words":310,"text":"In quibus id saltem deprehenditur discriminis, quod adexinanitionem alii, ut Tertullianus, alii ad exaltationem, velut Hippolytus, referant hunc descensum. Quod conciliare sic studet Rev. A. (§. 56.) : dicat, in descensu per se, omnine agnoscendam esse demissionem τοῦ θεανθρώκυ ad leges natu rae humanae; ipsius autem in inferno commorationem fuisse maxime gloriosam. Nec defuerunt tamen, qui his temperibus dogma hoc le pidissimis onerarent fabulis, macularentque, ac erroribus corrumperent: quod docetur Cap. V. In his primo loco commemoratur narratio de duobus filiis Simei ex Evungelio Nicodemi (§. 58. sq.). Porro somnium Clementis Alexandr. de Apostolis ad inferos delatis, Evangeliumque ibi praedicantibus (§. 61.); et simile quid de lohanne Baptista (§. 63.) Tandemque Valentinianorum, Marcionitarum, aliorumque haereses (§. 64. sq.). Progreditur nunc Cap. * I. ad Saec. IV. et quid hoc maxime Sacc. de descensis Christi docuerit ecclesia, traditur. Coepit enim hoc tempore mutari paulatin sententia, sic ut, etiamsi vocis sensus retineretur, tamer quoad animam tantum, Christus eo descendisse putaretur. Illud Hieronymi, Hilarii, et Athanasii locis probatur (§. 68 69.). Hoc ita confirmatur, ut simul Augustini locus, qui contrarium videbatur docere, vindicetur (§. 71.). – que etiam de reliquis quaestionibus aliter iudicatum est hoc tempore. Probos quidem liberatos dicebant ab infern cruciatibus, ipsos tamen ad coeleste gaudium perductos adhuc non credebant. Auctor est Athanosius et Epiphaniu (§. 73.). Porro, quod liberum cuique fuerat, Saec. duo bus maxime prioribus, nunc pro haeresi habebatur, si quis omnes ex inferno per Christum liberatos diceret; test Augustino haer. 79. (§. 75. ) Quod qui primus statuerit nescitur quidem; vorum suscopisse hanc sententiam Eusebius atque Athanasium, certum est (§. 76. 77). Attamen con tra hanc sententiam creditum est hoc Saeculo a quibusdam nonnullos tantum a Christo liberatos esse; quod alii rursu de iis tantum intelligi volebant, qui ex hac vita cum fiddiscesMENSIS DECEMBRIS A. MDCCLXI. PES discessissent (§. 78.): alii vero etiam ad nonnullos qui in inferno demum praedicationi Evangelii fidem habuissent, ex tendendum iudicabant Maximi vero momenti est, quod Cap. VII.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 583","label":"IOH. AUGUSTINI DIETELMAIERI, S. THEOL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/583","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/583"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 185-2","label":"IOH. AUGUSTINI DIETELMAIERI, S. THEOL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/185-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/185-2"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}