{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1761 186-2","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 186-2","ref":"186-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/186-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/186-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/186-2.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1761","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761","urn":null},"verse":false,"words":264,"text":"Istis enim haereticis, qui anima Chri stum caruisse assererent, nihil efficacius tum opponi posse credebant, quam descensum Servatoris ad inferos; quod confirmant disputationes Athanasii aliorumque (§. 88.) Igitur eodem consilio, privato ausu, squod durius fortasse dictum videri possa), Symbolo primum additum illud dicit; inde que paulatim etiam in alia venisse. In multis vero etiam post IV. Saeculum Symbolis non est, quorum catalogus al A. exhibetur (§. 90.). Interim hoc caussae ipsi non obest Non enim valet ratio ista: Quidquid non est aperte in Sym bolo, id creditum non est. (Atque ita sane est, et agnove runt hoc dudum doctiores. Symbola enim facta inprimis sunt ad discerniendam orthodoxam doctrinam, ab haeretico rum somniis. De quo igitur non disceptabatur cum haere ticis, de eo etiam nihil plerumque ponebatur in Symbolis). – Paulo ante vero concesserat A. comprehensum esse de scensum verbis sepultus est: squod nos ne concesserimus quidem); veluti reditus ex inferno contineri plerumque soleat resurrectionis nomine. INeutrum arbitramur voluisse eccle siam semper diserte ponere in Symbolis). Inde vero null modo, ait, probari posse, pro una eademque re habita esse Immo sunt quae nec sepulturae mentionem inferant, sed ear aeque atque descensum ad inf. mortis nomine involvant, velut Nicaenum, Antiochena tria, Sirmiense II. Illur. Ephes. et alia. Descensum vero etiam antiquissimorum quorundam Symbolorum fragmenta, apud Irenaeum, Tertull. atque Origenen omittunt (§. 96.) Iam Cap. VIII. ducimur ad doctrinam Saec. V. ad VII de hoc dogmate; quorum quidem infernus, ad quem descenderit Christus, similior est Purgatorio Pontificiorum. Dicunt enim, Christum eum maxime eripuisse sanctos poenis in fernalibus, et ad coelum transduxisse (§. 97.). Quod confirmatur locis Scriptorum huius aetatis permultis, (§. 98. sq.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 185-2","label":"IOH. AUGUSTINI DIETELMAIERI, S. THEOL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/185-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/185-2"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 187-3","label":"IOH. AUGUSTINI DIETELMAIERI, S. THEOL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/187-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/187-3"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}