{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1761 2","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 2","ref":"2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/2.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1761","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761","urn":null},"verse":false,"words":314,"text":"Ostendimus iam alio loco pluribus, quid consilii omnitid nino sequutus sit Vir magnus in edendis enarrandisque Homeri poematis: cui consilio etiam in altero hoc Volumine quod duodecim libros posteriores Iliados complectitur, satisfacere, ut solet, studuit Versata enim est eius opera primo in hoc, ut varietas lectionum, cum e Codice manuscripto bibl othecae Paulinae Lipsiensis, tum ex editis libris antiquis, collecta in medio po neretur: quod quidem eo magis necessarium et optandum erat, quo maior hoc in genere negligentia Clarkiorum reperitur, quippe qui ex uno hic Barnesio, duce et auctore non optimo, pendeant. Sed non modo protulit lectiones varia Ernestius, verum etiam diiudicavit docte et eleganter. At que Codicis quidem Lipsiensis bonitas, etiam in posteriore hac Iliados parte, uti omnino cognoscitur ex eo, quod innumeris locis ν ἐφελκυστικόν ante Consonantes omittit, et pro Consonantibus duplicibus fere simplices, antiquo more scribendi, exhibet, etiam duas nonnunquam unius loci lectiones, tanquam v 229. ὅθι τε μεθιέντα ἴδηας· ita singulatim ex multis aliis exquisitis lectionibus, quae facile prae stent iis, quae in libris editis habentur. Cuius generis loca aliquot quid impedit, quo minus laudemus? V, 212. editiones veteres legunt βεβολημένος: at in MS. Lipsiensi extat, ut in MSS. Harleiano et Italicis, βεβλημένος. Sic paullo post v. 214. idem Codex legit ὸς κλισιὴν, quod Barnesius re cepit, non eκ κλισίηs, quod est in caeteris editionibus. Eodem libro v. 572. habent omnes editiones δήσαντες at Lipsiensis liber suppeditat multo meliorem et elegantio rem lectionem, δαμασαντες. Eodem modo iudicat Erni stius de scriptura, quae in eo ipso Codice est g', 65, δρίω pro δηῶν, quae est omnium editorum librorum lectio: nisi quod Barnesius e Codice Barocciano commemorat δηῖῶν Neque sane dubiandum videtur, quin Hesychius quoque ita invenerit in suis libris: nam glossa δηιων· διακόπτων, qua apud eum non minus quam apud Suidam, habetur, hauc dubie ex illo Homeri loco sumta est. id quod fugit interpretes Hesychii. ὑ, 178. melius legit MS. Lips.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 iv-2","label":"ERUNITORUUI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/iv-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/iv-2"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 3","label":"ERUNITORUUI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/3"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}