{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1761 206","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 206","ref":"206","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/206","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/206","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/206.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1761","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761","urn":null},"verse":false,"words":255,"text":"id quod ex aliis eiusdem orationis locis docere conatus est. Hae igitur aliaeque coniecturae Taij. lori et Marlandi bene multae, quis enim omnes commemoret? nostro quidem iudicio, non sunt contemnendae temere Sed videntur tamen, ut ante diximus et repudiandae multae etiam falsae in iis minusque necessariae esse, quas adeo indoles linguae Atticae ipsa vanitatis levitatisque facile convincat. P. 13. in verbis, οὔτω γὰρ ἄν μοι μάλιστα ὑπολαμβάνω τὺς λογους ἐυμαθωις γενέσθαι, eum offendit Pronomen μοι, quod ait ipsum sensum respuere. At nobis se cus videtur. nam Dativus ille, Dativum commodi vocant Grammatici, non modo orationi insignem conciliat elegantiam, quae facilius sentitur quam explicatur, sed etiam, no strarum quidem aurium iudicio, rotundiorem numerosioremque efficit orationem. P. 118. in oratione Demosthe nis in verbis μνημονένοντας ὑμῶν ἐυ οἷδ᾽ ὅτι τοὺς πολλοῦ ὑπομνῆσαι, reponi, praeeuntibus Codd. Harl. et Reg. 1 vult πολλοὺς, deleto Articulo. At apud Platonem, Xenophontem, aliosque linguae Atticae auctores, οἱ πολλοὶ sunt plerique. ut Plat. Apol. 1. ἶνα ὑμῶν οἱ πολλοὶ ἀκηκόασι. Ken. Cyrip. 1. p. 82. Hutchins. οἱ νόμοι οἱ πολλοί. Arque eodem modo Pausanias 1, 4. dixit οἱ πολλοὶ τῶν Ἑλλήνων et Palaephatus 7, 6. οἱ πολλοὶ τῶν πολιτῶν. P. 149. malle se ostendit legere τιμηθήσεται, cum editt. Felic. Manut. et Paris. quam τιμήσεται, quod in reliquis libris editis atque scriptis est. Nos vero libenter praeoptamus formam alte ram, non modo quia veteres Grammatici, ut Moeris et Thomas Magister, praecipiunt, formam τιμήσεται esse Atticam, sed quia in aliis quoque verbis eadem forma uti so lent Attici. ut σιωπήσεται Aeschin. c. Ctesiph. p. 429.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 205","label":"ERCOIIURULI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/205","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/205"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 207","label":"ERCOIIURULI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/207","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/207"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}