{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1761 208","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 208","ref":"208","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/208","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/208","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/208.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1761","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Aeschines dicitur matrem secum in exilium duxisse, agentem annum tertium et septuagesimum, quae tamen iam centesimum annum egerit eo tempore necesse est; etiam filia eius et filii duo diu iam ex ephebis excesserant, qui tamen in epistolis dicuntur non potuisse per imbecillitatem aetatis et infirmitatem sentire satis et capere magnitudinem incommodorum parentis: deni que multa apparet ibi legi quae abhorreant et remota sint a moribus Atheniensium: et quis credat, Aeschinem in litteris ad civem Atheniensem, amicum suum, missis sep. 4. ) exposuisse tam diligenter, quis qualisque fuisset Pindarus cuius nomen et virtutes nemo tum, ne ignarissimus quidem ignoraret? Accedit, quod in singulis etiam vocabulis multi reperiuntur, quae non redoleant ingenium doctrinamque Atticam. Sic Adiectivum σκαιὸς, quod ep. 1. de vento usurpatur, se nonnisi apud Aenean Garaeum de animi Immortalitate ita adhibitum legisse, Tulorus fatetur sp. 752.) etiam verba Neutra pro Activis, ut διαρκεῖν pro sustentare sep. 5), praeter consuetudinem veterum bonorumque scri ptorum, auctor harum epistolarum, quicunque tandem fuerit, posuit. Sed de prima dote notarum Taylori satis, pro brevitate horum Commentariorum, dictum videtur. Veniamus ad reliquas. Emendatur autem non modo Versio Latina Vuossii passim sv. c. p. 351. bis. p. 348. 625.], sed etiam aliorum scriptorum utriusque linguae, et Grammaticorum veterum loci corriguntur, ut Tretzae sp. 84.), etymologici M. et Suidae sp. 102.), Cornelii Nepotis sp. 595. et 667.), e Harpocrationis, cuius duo MSS. Cantabrigienses meininimus laudari ab Tryloro aliquoties. Praeterea de potestate et nocionibus multorum vocabulorum Graecorum disputatur mu to copiosius et accuratius, quam in Lexicis vulgaribus, ut vel hanc ob caussam dignae sint hae animadversiones, ut legantur ab iis, qui velint linguae Graecae indolem et naturam penitus cognoscere. Quorum studia ut eo magis excitarentur, placuit vocabula illa breviter enumerare. P.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 207","label":"ERCOIIURULI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/207","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/207"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 209","label":"ERCOIIURULI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/209","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/209"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}