{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1761 224","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 224","ref":"224","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/224","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/224","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/224.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1761","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"Atque inde plures libros vulgari coeptos, esse. Fausti nepos e filia, Io. Petri fil. Schoefferus, avo suo officiose satis rem tribuit, quem deinde nostra quoque aetate plures secuti sunt. Furnierius vero ab his dissentit, et Petr. Schoesserum solum agnoscit auctorem. Aliatici autem scriptores, ut facile existimari potest, quamquam in magne dissensu versentur, in Io. Mentelium plerique inclinant. Eius ministrum 1o. Gensfleisch prodidisse arcanam illam artem Io. Gutembergio, pecunioso homini, seque cum eo Moguntiam contulisse, quod Argentorati, praesente Mentelio, non auderent artem exercere; contigisse vero hoc circa annum saeculi illius quadragesimum. Io. David. Schoepflinus tandem Vir celeberrimus, praecipue in Vindiciis Typographicis duo ante annos editis, hanc totam narrationem in dubium voca vit. Gutembergio Moguntino tribuit, qui usque ad annum 1444. Argentorati vixerit. Attulit ille in medium monumen ta, quae supersunt antiquissima, litis, quae Gutembergic ohm fuit, et quae declarant eum iam anno tricesimo sexto, cum tribus sociis, institutam rem fuisse prosequutum. Hunc apud Alsatos mobiles sculptosque characteres invenisse, continuasse vero artem ab anno quinquagesimo inter Moguntinos. Dissentit igitur Schoepflinus a Iac. Wimphelingio, qui in ventam artem a Gutembergio Argentinae, sed valde imper fecte, melius excultam eam ipsam Moguntiae ab eo fuisse existimavit. Batavi contra, testimoniis nonnullis antiquis sunis subnixi, Laurentio Kustero Harlemensi eam rem vin dicant, quo mortuo famulus furto ablata instrumenta Moguntiam abstulerit. Quin ii non unum alterumve momentum, sed perfectam sane artem ad hunc referunt. Videntur itaque auctori Argentinenses sane annis vincere Mo guntinos, vinci tamen ab Harlemensibus. Argentinenses Gutenbergium Moguntinum excepisse, sedesque arti primas dedisse. In tota ea re seiungenda sunt haec duo, versatili impressio, et tabellaris. Tabellaris, ut in iconibus, ubi totres expr inenda in una tabella continua ante sculnitur, deinde in chartam tranefertur. Hanc Sinenses habent, es prima quaque hacc cypographia apud nos fuit. Laurontio vero Harlemensi neminem priorem, qui inde edoctus typogriphitam exereuerit, inveniri. Versatilis autem impres sio tres classes habet.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 223","label":"CONSPECTUS ORIGINUM TYPOGRAPHICARUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/223","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/223"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 225","label":"CONSPECTUS ORIGINUM TYPOGRAPHICARUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/225","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/225"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}