{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1761 236","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 236","ref":"236","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/236","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/236","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/236.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1761","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761","urn":null},"verse":false,"words":377,"text":"Nam et defensionem vestri fuscepistis re spondendo, non omnem coetum vestrum propterea accusendum esse quod incestuosus ille homo riectus ex eo non fueris; et indignatio ne contra hunc eundem exarsistis; et metu poenarum divinorum quibus digna eß induigentia vestra, correpti fuistis; et desiderium in uobis natum est, ut ad vos redirem, vosque huius peccati culpe absolverem; et acerrima contentio, vos corrigendi; denique et vindictae cupido, ut videlicet crimen hominis illius severe vindicaretis. Cap. VIII, 24. εἰς πρόσωπον τῶν ἐκκλησίῶν, primum recte interpretatum esse scribit Ven. Auctor Raphelium in Ob serv. ad N. Test. ex Herodoto, p. 698. docentem ex pari forma orationis in Historia Ecclesiast. Eusebii, verba illa de signare: erga vel ad Ecclesias. Cap. X. v. 2. hanc Paulo mentem tribuit: Hortor atque adeo rogo vos, ne vos ita geratis, ut, cum ad vos venero, necessum habeam, durius vobiscum agere, et Apostolica constantia uti, quam omnino tueor contra eos, qui et credunt et aiunt, me non divinitus actum esse Apostolum sed prorsus ceteris hominibus similem. Addamus et versus 12. explicationem. Equidem eius temeritatis non sum, ut illis ac cedam, meque cum ipsis comparem, qui se ipsos laudant: hi enim tum se quisque alteri praeferot, stultitiam suam satis manifestant. Cap. XI. versum 4. interrogationem sistere ostendit Vir S. R. Ἰδιώτης τῷ λόγῳ v. 6. vertit: loqueni scribendique imperitus. Ad v. 8. reprehendit eos, qui Paulum si non semper, nonnumquam tamen, salarium ab ecclesiis accepisse au tumant; ὀψώνιον autem hoc loco cum Theodorito vertit: quidquid ad vitam sustentandam pertinet. Verba: ἐν τω βυθὰ v. 25. refert ad naufragium Paulli, qui trabe arrepta diem in tegrum a fluctibus iactatus et eo usque tectus fuerit non numquam, ut medio in mari versari videretur. Substitit au tem Ven. Auctor, temporis angustia adactus, in hoc Capite reliqua duo additurus proximo eoque umpliore Volumine. Ex hoc quidem pauca decerpsimus; sed vel pauciora in scriptore tanti nonninis, in libro tantae claritatis, suffecerint. Cernitur et in hoc Volumine diligens ad loca singula enume ratio accurataque censura eorum, qui Commentariis in libros divinos scriptis memoriam suam illustrarunt. In his v. c. Iusti tianum, de Societate Iesu, accusat Noster, spoliatarum suepis sime, cluria vestigiis, Annotationum Bezae in hanc Episto lam. Sed nunc quidem cohibemus calamum: instat illi co piosa seges in nova Operis Parte, quam avidi exspectamus.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 235","label":"CHRISTOPHI. AUG. HEUMANNI COMMENI ARIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/235","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/235"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 237","label":"NOVA LITTERARIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/237","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/237"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}