{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1761 24","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 24","ref":"24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/24.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1761","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761","urn":null},"verse":false,"words":228,"text":"Neque vero hic desiderentur exempla, quibus, quod positum est, illustretur Sectio altera exponit de stilo ingenioso, qui et ipse vivis quasi coloribus utatur: hoc est, qui contineat sententias acutas, animumque suaviter afficiat,ec tamen a naturae veritate recedat, sed eam potius cum sensu quodam doceat Quod quidem dicendi genus iterum dupliciter consideratur, cum distinguitur inter formosum (brillant), et floridum. Stilum formosum auctor clarissimus non cumulare dicit, ut ingeniosum, antitheta, lusus verborum, allusiones, et quic quid mentem singulari quodam modo afficiat, sed illustrare res cum simplicitate quadam, ita quidem, ut non sempe exacte veritatem naturae exprimat, sed tamen quocunque modo perspicue pingat. Ut igitur hoc dicendi genus ornamenta sibi quaevis indulget, modo exprimendae rei d. stinguendaeque sint consentanea; sic alterum illud, quofloridum dicebatur, non expers illud quidem est ornamen torum, sed tamen paullo minus est audax quasi, neque sul limitatem admodum sequitur et vehementiam, sed potius pulcritudinem cum sensu coniunctam In Sectione tertia agitur de genere dicendi eo, quod ima ginationem non excitat, quod non pingendi vim habere dici potest. Nimirum, cum non nisi verba eiusmodi et formadicendi adhibentur, quibus arbitrariae significationes additae sunt, quae propriae dicuntur, nec sunt translatae ullo modo quae sunt facillimae intellectu, tun adhiberi dicitur dicend genus eiusmodi, quod non j ingit. Interim tamen illud ipsum, aeque ac dicendi genera ei, quae pingere dicuntur, vario modo tractari potest, ut etiam sublimitatem, acu men, simplicitatem sequatur.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 23","label":"TRAITE DE LA DICTION PAR M. ESTEVE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/23"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 25","label":"TRAITE DE LA DICTION PAR M. ESTEVE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/25"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}