{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1761 243","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 243","ref":"243","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/243","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/243","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/243.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1761","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"Plures statuae e marmore niveo Vindobonae sunt, inter quas Rudolphi quoque est, facta a Strudelio, nobil nostri saeculi artifice, qui plurium Imperatorum statuas sculpsit, quarum aliquae in Bibliotheca Vindobonensi sunt. Ha bent autem hoc vitium, quod ingenium suum, non vero habitus geniumque saeculi cuiusque, exsecutus est. Desumt est alia e Casp. Gevartii libro, qui pompam Ferdinandi Austriaei, cum Antwerpiam introiret, descripsit. Codex manu eraratus, qui est in Bibliotheca Fuggeriana, duo schemata Rudolphi habet, quorum alterum se profitetur septuagenarium Rudolphum exprimere, verum e statua Basiliensi effi ctum, minusque accuratum aut genuinum est. Alia ibi ima go est è fenestris templi Koenigsseldensis in Argovia depicta, verum et ipsa recentior, ut e variis rebus apparet Vestimenta Rudolphina in statuis vilia videntur: observatum enim hoc est in illo viro, eum genere cultus viliori delectatum esse, et in cibis et in vestibus, cuius rei variae historio lae sunt. Splendidus tamen idem, ubi splendor imperatorius desideraretur. Tulnae, ubi Rudolphi statua est, Annae quoque uxoris s. Gertrudis est imago. Cultus simplex, et marito fere omnino similis, cum velo. Basileae alia, quam Bircke nius descripsit, sed minus recte, traditur; accuratiorem auctor qui ipse statuam vidit, sequenti Tomo, ut promittit, exhibe bit. Dissentiunt scriptores in altera Rudolphi coniuge, ali Agnetem vocant, Ottonis Burgundici filiam, alii Elisabetham. quod ita potest transigi, si dicamus eam, cum Imperatrix es let, nomen immutasse, quod minime inusitatum tunc fui Sunt aliae praeterea difficultates in constituenda gente, quod, ut arbitramur, leve primum est, deinde vero etiam huic gener historiarum peculiare. In libro, qui imagines ab Eugenio Sabaudo possessas exponit, integra exhibetur, sed, quod ex ornatu intelligitur, non ita antiqua est imago. Proles Rudolphi numerosa est, sed omnium imagines invenire difficile.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 242","label":"ERCUIIURUMI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/242","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/242"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 244","label":"ERCUIIURUMI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/244","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/244"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}