{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1761 249","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 249","ref":"249","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/249","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/249","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/249.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1761","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Digna vero est obser vatio, quae apud illum legatur. Otto, propter hilaritatem Hilaris s. Iucundus dictus, et ipse Alberti filius, sed iunios, miles, ut fratres, suit, multis egregiis sacinoribus ea tempestate clarus. Obiit anno eius saeculi tricesimo nono. Icon cus est in MS. Fugg. ut ceterorum. In Alonusterio quodam Styriensi, Neuberg dicunt, et Ottonis, et primae eius coniugis Elisabethae imagines nunc sunt. Decora niunt Ottonem specie fuisse. Neubergi praeterea vetus est pictura, quae hunc et Elisabetham Bavaricam coniugem habet, templum manibus tenentes, quod apud pictores Gothicos illos significat, aliquem templi aut monasterii conditorem esse; cum inscriptione, quae eodem fere redit. In eadem tabula altera etiam coniux, Anna Bohemica, expressa genibus flexis est, a latere vero Ottoni frater Fridericus Pulcher est, ac duo Ottonis filii, Friderieus et Leopoldus, cataphracti. Sed id luobus saoculis, et quod excurrit, recentius iudicatur. Iam de vestium eius saeculi ratione auctor quaedam inserit. Donavit Otto coenobio illi calicem aureum, quatuor pondo, et crucem auream inauratam, tres pedes longum, cum sigillis quibusdam annexis, qualia etiam in parte aversa sunt. In aede praecipua, Domum Capituli vocunt, Monasterii Neobergensis, usservatur tabula, vatia continens, quae ad vi tam Ottonis nostri pertinent. Eum se. venia a pontifice impetrata, ut posset Elisabetham Bavaricam ducere urorem quae e iure canonico, consanguinitate quod eum attingeret duci sine indulgentia papali non poterat; Cttonem itaque in testimonium grati animi monasterium struxisse, et dotasse perliberaliter. Est hoc monasterium ab Anonymo Leobiciis biensi descriptum. In eadem tabula alia praeterea inscriptio est, quae mortem Ottonis narrat, quam pie ille vir defunctus sit, et sepulturam, quae facta est anno saeculi tricesimo nono. Alia quoque est ibi in monasterio tabula, quae ha bet aliqua ad constitutionem monasterii pertinentia.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 248","label":"ERCUIIURUMI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/248","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/248"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 250","label":"ERCUIIURUMI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/250","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/250"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}