{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1761 258-2","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 258-2","ref":"258-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/258-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/258-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/258-2.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1761","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761","urn":null},"verse":false,"words":232,"text":"Heraeana est. Inscriptiones sunt duae, Neapoli Austrias alia, alia Friburgi Brisgoiae, quas omittimus, nihil enim praecipui continent. Iam ad imperatoriam stirpem series provolvitur, quae in Friderico Placido eiusque coniuge et liberis denuo incipit. Vitas horum virorum auctor non apponit, cum in Nummotheca, i. e. prioribus huius operis Tomis, satis iam hanc rem exhauserit. Senis, urbe Hetruriae in aede Cathedrali, insignes sunt tabulae, a Raphaele Urbinate pictae, quibus Aeneae Sylvii i. e. Papae Pii II. vita et res gestae exprimuntur. Montefalconius Swertiusque eas sistunt. Nostrum ad institutum quinta, nam decem sunt potissimum pertinet, quam auctor exprimi a nobili artifice accurate procuravit. Sistit illa aliquem congressum inte Pium, Fridericum, et alios summos viros factum, cum Sylvius Caesari sponsam Eleonoram, Lusitaniae regis Eduardi fi liam, adduceret. Pulcer ipse, pulcra sponsa, si describent Aeneae fidimus. Positae in memoriam eius rei sunt columnae a Senensibus, in quibus illustrandis late noster Scriptor versatur. Protomae sunt tres, duae in arce Wildegg, tertia e Weissenwolfianis. Elegans et genuina ut videtur effigies est in aede Stephani Vindobonae, quae etiam convenit cum habitu corporis, quem valde elegantem Sylvius ac Arembeckius describunt. Moderati animi vir Fridericus, nisi quod sumtuosior visus est. Insignis statua cum Or namenmentis imperatoriis Oeniponti est, a Tertio aeri incisa. Alia ininor, nivea, Strudelii opus, in aula Vindo honae visitur, laureati, cum insignibus Ordinis Georgii, cuius auctor creditur. Aliam Custos inter Tyrolensium principum monumenta habet, laureatam, vestimento et cultu imperatorio.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 258","label":"ERCUIIURUMI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/258","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/258"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 259","label":"259","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/259","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/259"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}