{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1761 267","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 267","ref":"267","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/267","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/267","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/267.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1761","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761","urn":null},"verse":false,"words":244,"text":", haud dubie legendum adparebit, si curatius inspicietur: EL N., quod rursus nihil aliud quam: Ecclesia Nova. Quae sequuntur de nummis, quo rum figura aere non expressa est, sine accuratis iconibus discoptari nullo modo possunt. Saepe unicus apex mul tum oberrantes in viam reducit, ut usu callentes experiundo quotidie discunt. Qui in tabula sequuntur N. 14. et 15 negligentius, quam par erat, a chalcographo tractati, nobis tamen nihil obscuritatis obiiciunt. Prior ille habet vul tum Conradi Salici, inscriptum, si oculus usu ipso eruditio inspiciet: CHVONRADVS IMP. +. Alter id ipsur multo clarius. In prioris postica quatuor marginalibus he micyclis, ad designandas portiones quadruplicis regni, in terscribitur crucis in formam: ADIV] hoc vero est Vi rodunum. In altero idem conspicitur, parva plane mutatio ne, ut scriptura plenius aliquid contineat, rursus isto cruciI sVJs, quod formi, (sit venia verbo,) compendio: PB nihil aliud, quam: Christianae Belgicae Civitas Virdunum Pretiosissimae haec sunt vetustatis reliquiae, quia ingens historiae lumen adferunt. Vulgus historicorum supine in hunc diem fabulatoribus credidit, aut nihil ultra protritas chartas inquisivit, ut Conradum Salicum iura imperii in Lotharingiae regnum neglexisse statueret. Statuerunt enim ducis Friderici et Episcoporum, nominatimque Virodunensis, coniuratione, qua in foedus contra Conradum II. coie rant, effectum fuisse, ut alia in ditionem Roberti, regis Galliae, armis Lotharingiam repetentis, concesserint; alia al imperio avulsa, episcopis praesertim relinquenda fuerint quorum iactura imperator reconciliationem redemerit, et quae neque post oppressum Ottonem, Campaniae Comi tem, recuperata, neque ex illo tempore portioni Mosellanicae, mortuo Friderico, in Gothelonem translatae, restituta sint.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 266","label":"MICHAELIS CHRISTOPHORI HANOVII, PHIIOS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/266","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/266"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 268","label":"MICHAELIS CHRISTOPHORI HANOVII, PHIIOS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/268","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/268"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}