{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1761 28-2","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 28-2","ref":"28-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/28-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/28-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/28-2.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1761","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761","urn":null},"verse":false,"words":249,"text":"donec, quae in Historia Critica de hoc loco adiunxerit Auctor, viderimus, iudicium suspendimus. L. III. 21. habentur Coniugis iratae noli tu verba timer Nam struit infidias lacrymis, quum femina plorat: in quibus, quam sibi reperire visus est pag. 200. editor gra dationem, fateor me non agnoscere. Neque enim plorare a lacrimis bene separatur. Lib. IV. Dist. Dilige denarium, sed parce, dilige formam Quam nemo sanctus nec honestus captat ab aere Quam ob caussam formam captare ab aere existimet idem valere quam apud philosophos, barbaros autem, abstrahere a aere, non constat; neque eius sententiae ulla necessitas ess videtur. Immo formam captare ab aere, est curiosum esse formae, quam asperi et recentes numi habent, spectatorem qualem Caligulam fuisse cognoscimus ex iis, quae Suetoniu commemorat in vita eius Cap. 42. Similis usus praepos. ab inquies, apud Ciceronem Epist, Fam. VI. 6. Quae est igitur, Neque spes ab irato? Neque vero necesse est existimare in L. IV. Dist. 17. Si famam servare cupis, dum vivis, honestam Fac fugias, animo quae sunt mala, gaudia vitae: observandam magnopere lectionem quae honestum habeat et defendendam ex illis Horatii (Od. I. 22, 23.) Dulce ri dentem et dulce loquentem. Nam etsi potest intelligi, ut in talibus, negotium, fama autem per se de dignitate accipi pos sit, ut ap. Virgil. Aen. IV. 170. et Catonem ipsum L. IV. 1) 47. tamen ista ratio huic loco minime apta est. Haec fere hnabuimus, quae de nova hac Distichorum Catonis editione diceremus. De Historia autem eorum critica, proxime erit dicendi facultas.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 28","label":"DIONYSII CATONIS DISTICHA DE MORIBUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/28"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 29","label":"BIBLIOTHECA, SIVE SUPELLEX LIBRORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/29"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}