{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1761 285","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 285","ref":"285","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/285","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/285","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/285.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1761","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Posthaec thoraei diversa mobilitas accuratius, sed ita delineatur, ut compendium aegerrime admittant dicta. Sequitur descriptio virium, a quibus motus costarum perficiuntur, ubi idem fatendum: est: neque enim praeter historicam narrationem, et ea, quae ex aliis celeberrimi viri scriptis iam nota sunt, aliud quid reperias, nisi utilem beneque ordinatam dectrinam de rebus in controversiam vocatis. Semper nos admirati sumus sum mam celeb. virorum pertinaciam, internis externisque inter costalibus musculis contrarias actiones vindicandi, eosque musculos sibi contrariantes ponendi, quorum neuter vel la xari, vel contrahi potest, quin alter simul aut brevior fiat, aut longior. De officio musculorum, sterno mastoidei et cleide mastoidei, verba faciens, obiter utile felicis aliquando curatio nis seminium spargit: scilicet in curvati colli vitio contortique prudentius fore ac perinde efficax consilium, alterius lateris musculum mastoideum repetito electrici tor rentis motu confirmare, quam quidem, non facili aut me tus experte administratione, adfecti lateris musculum rescin dere. Monet quoque, capitis veram intortionem a sternomastoideo, ut obliquiori, evidentius, a cleido- mastoides aliquanto lenius effici; item tum claviculam et costum primam a coniuncta actione utriusque musculi sursum duci posse; eamque efficaciam hactenus ignotam fuisse. Musculo pectorali maiori ievationem sterni et costarum tribuit, experimentis in se ipso animadversis ductus. Actionem diuphragmatis exponens, confirmat, non oesophagum solum, sed ve nam etiam cavam, a diaphragmate tempore inspirationis constringi. Sect. II. partes thorace contentae enumerantur, eaque opportunitate amplissime et luculentissime disseritur de controversia celebri, num aer verus et elasticus inter pleuratr ram et pulmones reperiatur; omnibusque in utramque partem aliatis experimentis demum concluditur, eum ibi non adesse. Bronchiales glandulas conglebati generis liquore aliquem in bronchia mittere fatetur Iil. Auctor, vulgari eo experimento ductus, quo constat, nigricantes strias frequentissime adultiorum hominum muco sese immiscere.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 284-2","label":"ELEMENTA PHYSIOLOGIAE CORPORIS HUMANI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/284-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/284-2"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 286","label":"ELEMENTA PHYSIOLOGIAE CORPORIS HUMANI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/286","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/286"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}