{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1761 288","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 288","ref":"288","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/288","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/288","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/288.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1761","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761","urn":null},"verse":false,"words":223,"text":"Quod notum illud NTNN 288 NOVA ACTA ERUDITORUM illud problema Harveianum est, varie a doctis viris tentatum, videlicet si ita concipitur, cur foetus, qui mediis ir aquis vixerat, nunc vero in aerem liberum expositus hiat, aeremque captat, continuo pereat, quam primum aeris usu privatur. Ita autem id solvit vir eximius, ut miraculum ipsum molliat extenuetque; non enim tam subitam necessita tem respirationis urgere, nisi animal iam sat diu et sic aerem duxerit, ut vasa pulmonum, hique adeo ipsi, plane explicati sint. Hoc nisi sit factum, animal, suppressa licet respiratione, aliquamdiu vivere. Primae autem respirationis neces sitatem, et quam ob rem omnia tum animantia, tum vegetantia, aere indigeant, non satis luculenter explicari posse fatetur; quamvis de hac etiam quaestione non parum multa utilia dicat. Nobilem controversiam illam, intretne aer re ipsa in vasa et succos animalium, ita explicat, ut certi quid, et quod ad sustinendam vitam necessario requiratur, ex aere in sanguinem omnesque partes corporis venire haud neget erem vero elasticum in sanguine reperiri non concedat. Negat porro pulmonem ad refrigerium factum esse. De addensatione sanguinis per pulmonum aelisque actionen dubitanter scribit. Liber nonus disputationem de voce et loquela complectitur, et Sect. I. quidem de voce, Sect. II. vero de loquela disseritur, eadem omnino diligentia, eruditionis et multifariae lectionis copia, ut neminem ex Medicis for credamus, quin operis absolutionem quadam impatienti: nobiscum expetat exspectetque","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 287","label":"ELEMENTA PHYSIOLOGIAE CORPORIS HUMANI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/287","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/287"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 288-2","label":"IOH. ALBERTI EULERI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/288-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/288-2"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}