{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1761 289","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 289","ref":"289","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/289","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/289","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/289.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1761","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"Solius enim telluris nostrae vertiginis motum adhuc certo cognoscimus: partim quia eius ratio in omnium coelestium corporum motu apparente cernitur; par tim quia iste telluris motus cognitu est facilis, quod non solum uniformiter peragitur, sed etiam axis, circa quem re volvitur, perpetuo fere sibi inanet parallelus. Quodsi e contrario motus iste vel non esset uniformis, vel axis multas et magnas titubationes pateretur, vix etiam nunc perspectam eius cognitionem haberemus. Uniformis enim ille motus it Astronomiae totius fundamentum constituit, ut ei certi temporis mensura unice innitatur. Cum itaque Astronomi ad determinandum reliquorum planetarum motum circa axes progressi sunt, hanc, quae in nostra tellure locum ha bet, hypothesin supponchant, eique omnes, quas ex observationibus deduxerant, conclusiones suas inaedificarunt. Ipsa vero post observata axis telluris nostrae titubatio, Lunae libratio, ac dissensus conclusionum, quas summi Astronomi ex observationibus suis elicuerant, gravissimas suppeditan causas dubitandi, an hypothesis hacc sit veritati conseataneu Acaipsius adeo quaestionis difficultatem satis declarant demia itaque Scientiarum Petropolitana, cui augmenta Astronomiae potissimum curae cordique sunt, ut diligentiam Astronomorum excitaret, in annum 1757. quaestionem Motus diurnos planeturum circa axes proprios, imprimis Veneris vertiginem, accuratius observare, et inconeussis obsorvationibus, iisdemque novis, una cum positione nequatorum, demonstrare ac definire, pro praemio proposuit. spera ritque, fore, ut anni antegressi 1756. siderum stutus iis amplam suppeditet opportunitatem, necessarias observationes instituendi, arduumque problema solvendi. At fefellit spem eventus, nunciutumque est, nusquam locorum in Europu quibus Astronomi celeberrimi observandis cueli phaenomenis incumbunt, neque in ipsa Italia, quae faventissimo utitur coelo, observatione, capi potuisse. Quamvis vero non licuit Astronomis, ea, quam Academia praescripserat, ratione quaestionem propositam resolvere: tamen eam non plane intractatam reliquerunt bene multi, et quam ex observationibus non poterant, ex theoria definire studuerunt.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 288-2","label":"IOH. ALBERTI EULERI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/288-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/288-2"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 290","label":"IOH. ALBERTI EULERI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/290","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/290"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}