{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1761 295","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 295","ref":"295","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/295","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/295","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/295.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1761","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"„Quasdam materias iusto pro„lixius, alias contra multo, quam par est, concisius tractat „Quanquam eo libro Heineccius sibi gradum honnoris, et apud „Batavos famam, comparaverit, tamen meo iudicio inter „caetera eius scripta levissimum videtur, rel.“ Do Brunne manni commentario in Codicem dicit: „singulas leges inter „pretatur, neque tamen grammatice sensum legis, quem sat „pius ne vidit quidem, sed eius potius applicationem et „usum fori ostendit; neque hominem nominassem, nisi \"quaedam esset his temporibus in foro eius auctoritas.“ De Christ. Frid. Eckhardi Hermeneutica luris, ed. Ienae a. 1750. sic pronuntiat: „Non sensit Academia Ienensis, immo Ger „mania universa, vulnus, Eckhardi praematura morte, hoc se„culo gravius. Novimus, quid ei ars diplomatica, et bo„nae litterae debeant etc.“ et de Bynkersboekii Observa tionibus: „in quibus criticum, ut tempora fuerunt, mo„audaciorem, mox timidiorem, ubique autem ingenio plu\"quam par est confidentem, agit. Auctorem vix alium novi „cuius lectio iudicandi vim magis acuat, inprimis si quis „subtiliter eius inventa ad rationis normam exigere, et pro„babilia a perquam coniectis diiudicare velit. Genere di„cendi utitur suo, neque tamen fluido, sed asperiore et „conciso.“ lucundissima vero sunt, nec sine risu legi possum exempla festivissima, quae ex Io. Bunonis Memoriali Institutionum luris, Ratzeburgi A. 1672. edito, profert. Sed profera mus pedem ad tap. III. Hic, ut in prioribus, primum nomina classicorum auctorum in lure Canonico enarrantur: tum adminicula addiscendi illius, nempe historia Christianae reli gionis, cognitio rituum Iudaicorum et Christianorum, antiquitates ecclesiasticae, et iuris canonici historia, explicantur post recensentur fontes corpus Iuris Canonici, Concilio rum et Canonum collectiones Gratiano antiquiores, Bul larium magnum: hinc commemorantur meliores commentarii in Decretum, Decretales, Clementinas, Extravagantes et Lancelloti Institutiones: dein compendia iuris Canonic probatissima, et alii praestantiores libri, ut Puffendorfius de habitu religionis ad statum, Cironii observationes, Strauchii Amoenitates, Petri de Marca Concordia sacerdotii et impe rii etc.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 294","label":"IOH. ALBERTI EULERI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/294","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/294"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 296","label":"IOH. ALBERTI EULERI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/296","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/296"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}