{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1761 296","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 296","ref":"296","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/296","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/296","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/296.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1761","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"laudantur: denique recensentur Thesauri iuris utri usque, Ottonis et Meermanni, atque Tractatus Tractatuum In hoc capite praecipue notatu sunt digna, quae a p. 93. usque ad p. 98. de caeremoniis ethnicae religionis a Chri stianis receptis docte disputantur. De notis Ziegleri et Thomasii in Lancelloti Institutiones p. 103. hoc A. iudicium fert: „Habent hoc Zieglerus et Thomasius commune vi \"tium, ut non tam eleganter ius pontificium interpretentur, \"quam potius naevos eius aperire studeant, neque tamer „erudite satis; unde non solum Romanis, verum etiam do \"ctis Protestantibus, se multis in locis praebuerunt derisui „licet negandum non sit, hinc inde etiam notulas satis bo \"nas obvenire.. Quae inde usque a p. 108. de Tractatu Tractatuum dicuntur, et excerpuntur, suavia sunt, quibusque non potest non animus lectoris exhilarari et recreari. Cap IV habet Ius Germanicum privatum. De eo quidem iure Germanico, quod vulgo iurisprudentia Romano-Germanica appellatur, libere iudicat Vir acutissimus, illiusque rationem minus sibi probari dicit. Miseram ait esse conditio nem Germaniae nostrae, quae tot contraria et sibi inimica iura, e tot diversis fontibus derivata, in unum caput coege rit: appellandam esse hanc farraginem Iurisprudentiam Natura- Canonico Romano-Longobardico-Mosaico-Germanicam:„immo, ait, non variegatus Iohannis Farciminis, ex „cellentissimi Germanorum morionis, cucullus, magis dis„color aut risui movendo aptior illo legum in Germania re„ceptarum turpissimo centone. ** Addidit etiam imaginem aere expressam, qua hanc confusionem adumbravit, similem illam mulieri Horatianae, quae delinit in piscem formosa superne. His expositis, nomina luris Germanici consultissimorum ponuntur: tum indicantur adminicula, atque de Can gii, Haltausii, et Wachteri Glossariis agitur. Sequitur index fontium luris, ad quos Vir Cl. refert Tacitum, Georgischii Corpus luris Germanici, Wilkinsii leges Anglicanas. Qua occasione recensentur etiam libri alii, ut ille, quem di eunt Aauser-Recht, Speculum Saxonicum et Suevicum Weichbildum, Recessus Imperii, Statutorum Collectiones.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 295","label":"IOH. ALBERTI EULERI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/295","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/295"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 297","label":"IOH. ALBERTI EULERI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/297","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/297"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}