{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1761 307","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 307","ref":"307","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/307","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/307","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/307.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1761","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"a Livonica gente discimus, quae sacerdoti suo Alobrande iurisdictionem quoque in negotiis civilibus iniungi Quis vellet secundum iuta Imperatorum christianorum. his iuribus romanum intelligere, quum eo nunquam penetrarit? Quis non Saxonicum potius, quod in hunc usque diem ibi floret. Speculum vero Suevicum denominationem hanc debet Imperatoribus familiae Suevicae, quibus clavum publicae rei tenentibus prodiit, ipsaque Germania omnis di cta est Suevia: quod postremum is minime mirabitur, qu norit, Germaniam sub Carolingis Franciam, sub Saxonibu Saroniam, sub Francis Regnum Francorum appellatam esse. Quod ad terras spectat, in quibus ius Speculis dixerunt, iuvabit praefationem codicis cuiusdam, seculo decimo quarte exarati, ex Ludevigii Tomo decimo reliquiarum manuscr. in consilium adhibere. Is primo testitur, Caesaris electionem et consensum praeivisse Speculo Saxonico, et ordo iudiciarius vulgo Richstrig, ait Fridericum I. aut II. iussisse illius confectionem. Insuper Brand a Trerstad, patricius Lunaeburgensis, conscripsit antiquitates iuris Germanici et Saxonici, et ar no MCDXLII. clavem Saxonici iuris elementorum ordine quae Lunaeburgi in curia senatoria adhuc conduntur; ib annus MCLVIII. ut natalis Speculo Saxonico adiudicatur. Deinde regiones, in quibus regnat, sequentem in modum commemorat: Poloniam, Bohemiam, Marcam Brandenburgicam, Saroniam, terras Ducum, intellige Brunsuicenses, Pomeranicas et Meklenburgieas, Westphaliam et Thurin giam, terras rhenanas, puta Comitatus Marcae, Benthei menses, Iuliacenses, Clivicas, Geldricas et Batavas, inde ad vastum usque mare, scilicet Bremenses, Holsaticas, ad mure Germanicum usque. Reliqua Germaniae, Helvetia comprehensa, quatenus Alemanniae partem constituebat, addicere licebit Speculi Suevici iurisdictioni. Ubi tamen obser vari velimus quam maxime, tametsi ambo Specula vicem iuris communis obtinuerint, tamen nationes Germaniae interdum habuisse adhuc iura sua domestica et peculiaria, pactoque tali ius Bavaricum, Lubecense, et alia cum illis stare potuisse et viguisse. Habebant praeterea Germani cum duobus illis Speculis alterum ius commune, caesareum, tan quam antiquius, in promtu.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 306","label":"Cap. XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/306","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/306"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 308","label":"Cap. XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/308","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/308"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}