{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1761 314","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 314","ref":"314","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/314","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/314","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/314.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1761","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"iam certus est Principum Electorum in Imperio numerus, iam certa sunt eorundem archiofficia, ut Peucerus quoque adstruere nul lus haesitavit. Sed haec omnia, nostro iudicio, non nis coniectura nituntur, si ipsa acta Friderici I. electionis inspe xeris, ubi Principes Regni, (qui potuerunt esse septem Ele ctores,) ceterique Proceres, cum totius populi favore, leguntur caput novum Imperio conflituisse. Interea Auctor excitat loca quaedam de Principibus archipalatinis, de pala tinis Archiducibus, de Electoribus, de Archiprincipibus te stantia. Inprimis utitur eius causa diplomate, Austriacis an no MCLVI. a Friderico I. super dignitate ducali dato, quoc emendatissimum ex Serenissimae domus tabulario communicat, eoque merita sua in rempublicam insigniter auget. Hac occasione simul veteres creandi Caesaris et Archiofficialium rationes indagantur, ostenditurque, tempore Carolingorum et Saxonum Regnum maxime fuisse hereditarium. Post Otte nis III. obitum Henricus II. quidem, domus eiusdem Saxoni cae Princeps, sed tamen iure electionis, capessivit Regnum quandoquidem proximior consanguinitate aderat Otto Dux Franconiae et Carinthiae. Suffragati sensim sunt populi Germaniae. Post Henrici II. mortem duo Conradi per praetaxationem ad fastigium imperiale propositi sunt; quum que tres Archiepiscopi elegissent Conradum Salicum, is acclamatus est statim a reliquis Principibus et ab omni populo Rex. Eius vero filius, nepos et abnepos, potissimum iure sanguinis successerunt; tametsi iam anno MLXXIV, ut Bru no de bello Saronico refert, Forchemii communi voluntat decretum esset, nemini regiam in Germania potestatem hereditate cedere debere. Mortuo Henrieo V. id apparuit in Lothario Saxone, qui libera eligentium suffragatione vin cebat Fridericum Sueviae Ducem. Henricus quidem VI diu multumque id saxum volvebat, ut Regnum efficeret suae genti hereditarium, sed oleum perdidit operamque. Qui est proinde qui dubitet, quin electio praevaluerit aliis modis perveniendi ad nostrum Regnum? Fiobat per Archiossi ciales, qui, quod magnis praeessent provinciis, interdum reges dicobantur, unde honos Electoribus, quo Regibu aequiparantur, adhuc hodie durat.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 313","label":"Cap. XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/313","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/313"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 315","label":"Cap. XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/315","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/315"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}