{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1761 346","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 346","ref":"346","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/346","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/346","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/346.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1761","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761","urn":null},"verse":false,"words":238,"text":"Fac igitur frigus esse multo majus, quam ad congelationem etiam totalem requiritur, eiusmodi frigus Mercurium non solum gelabit, sed excessu suo quoque gelatum Mercurium magis condensabit. adeoque volumen minuet. Haec tamen differentia adeo notabilis in Thermometro esse non potest Multo autem notabilior differentia fieri debet, si contingat, ut pars superior primum incipiat congelari, ita ut simu tubum capillarem Thermometri obstruat. Contigit mihi bis, quum Thermometrum prius nive sepeliverim, et deinde in nivem super bulbum Thermometri spiritum acidum infu derim, contigit mihi, inquam, ut pars superior plane esset gelata, inferiore maiorem partem fluida existente. In hoc casu igitur Mercurius profundius, et minus profunde de scendat necesse est, prouti congelatio in tubo capillari ci tius vel tardius contingit. Ergo pro diversa ratione congela scendi, et diverso frigore, non potest non semper differenti quaedam in descensu Mercurii nasci, quae exactissimam puncti congelationis determinationem impedit. Diximus dubio procul interdum oriri in mixtura frigorifiea majus frigus, quam ad congelationem Mercurii necessarium sit. Hoc quidem a posteriori per experientiam ostendi nondum potest, quoniam Thermometra solida, quae hic adhiberi possint, adhuc in desideratis numerantur; probabilissime tamen ex phaenomenis concludi posse, vel ex celeritate descensu maiore et minore, videtur. Mercurius solidus congelatus, uti per se patet, non pot ost non desinere esse mensura caloris in Thermometris, quis desinit se debite contrahere et dilatare, quum gradus caloris et frigoris nihil aliud sint, nisi gradus dilatationis et conractionis Mercurii et aliorum fluidorum, inter quae praecipue spiritus vini eminet.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 345","label":"TRANSITUS VENERIS PER SOLEM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/345","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/345"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 347","label":"TRANSITUS VENERIS PER SOLEM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/347","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/347"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}