{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1761 352","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 352","ref":"352","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/352","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/352","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/352.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1761","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"Obiter notamus perhiberi quidem olea essentialia, spiritui vini rectificatissimo mixta, frigus aliquot graduum producere, sed nihil tale observare potuimus, quamvis diutius quam horam dimidiam expectaverimus effectum, moram enim dimidiae horae re quirun Ergo ex dictis satis patet, quod diximus, quamvis multa sint fluida frigus artificiale producere valentia, omnium tamen praestantissimum esse spiritum nitri cum suis speciebus, adeoque sufficientissimum ad Mercurium solidum fixumque reddendum, ita ut quilibet Methodo mea simplici adhibita sufficienti frigoris naturalis gradu, minimum 175. existente, experimenta mea ad congelationem Mercurii producendam facile imitari possit; uti quoque, communicata mea methodo, optimo successu iam hic Petroburgi sunt iterata a diver sis, inter quos V. C. Lomonosovium Consiliarium, Zeiherum, Aepinum, Modelium, nominasse sufficiat. Proportio nem nivis et acidi nitri nullam determinatam adhibui, mo do instillatis paucis tantum guttis in nivem experimentum successit, modo maiorem portionem infudi. Nivem glacie contusae esse praeferendam, vel ex eo concludi posse vide tur, quod nix, ob texturam suam raram, ad solutionem aptiodeprehendatur adcommodatiorque. Deinde effusio spiritus a Fahrenheitio et aliis eum imitatis adhibita, plus obesse, quam prodesse videtur. Quodsi observata et observand diversorum in posterum conferentur, dubium esse non pot est, quin egregia incrementa haec de Mercurio frigore figendo doctrina sit captura, aliisque inventis ansam suppedi tatura. Porro ex dictis satis quoque patet, Mercurium non tam loco numeroque Semi-Metallorum, sed perfectorum esse habendum, quod vero minimo omnium Metallorum gradu caloris fluat. Iam fusa Metalla cum Mercurio vivo seu fuso conveniunt quoque, quod partes eorum mutuo se trahant, in globulos se colligant, item ex statu fluiditatis, non in instanti, sed successive in statum soliditatis transeant, et vice versa. Quaeri potest, an non hoc Metallum, quod omnes aliorum proprietates habet in statu soliditatis et fluiditatis, hoc sibi tamen proprium habeat, quod ad ebullitionem certo caloris gradu redigi possit, quod neutiquam vero in reliquis metallis observare licet.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 351","label":"351","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/351","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/351"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 353","label":"353","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/353","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/353"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}