{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1761 354","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 354","ref":"354","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/354","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/354","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/354.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1761","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761","urn":null},"verse":false,"words":221,"text":"Nam si supponatur ut supra, totum volumen, quod Mercurius in summa sua extensione habet, esse 1000c0 erit diminutio = 8έ – g τ 1: Sive si extensio summa ab initio ebullitionis Mercurii ad illius congelationem pe natur rotunde tantum 1000, adcurate diminutio voluminis: summa extensione ad summam contractionem erit/. Erg. quoque gravitas specifica a summa dilatatione decima sui parte augeatur oportet ad summam condensationem et con tractionem, quae in illius congelatione contingit. Quaeri adhuc potest, cur mixtura nivis et acidi nitri in massam solidam non abeat, glaciemque formet, sed mollioris consistentiae maneat, quamvis multo maiorem frigori gradum possideat, quam ad congelationem aquae fortis re quiratur? Aquam fortem, ut supra iam monuimus, frigoris gradus 204, sive 34. Fahrenheitianae scalae infra O. gelavit Massa nostra frigorifica saepius 250. et ultra, gradus tenuit et mollis instar pultis permansit. Caussa huius phaenomen paradoxi non alia esse videtur, quam continuatio solutionis nivis et mixtionis. Nam quum frigoris productio a solutione et mixtione unice pendeat, fieri non potest, ut massa haec, quae fluidum tertii generis constituit, in glaciem per fectam abeat, dum eam ibiutio ei imatio perseveruns nori potest non impedire, quae in puncto m rimi frigoris perfe ctissima sit oportet Possunt adhuc aliae quaestiones, tam de natura Metallo rum, quam frigoris artificialis indole, institui, et quae par tim ex superioribus solvi possunt, quas autem in praesenti lubens praetereo.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 353","label":"353","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/353","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/353"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 354-2","label":"BIBLIOTHECA SIVE SUPELLEX LIBRORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/354-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/354-2"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}