{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1761 362","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 362","ref":"362","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/362","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/362","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/362.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1761","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"In cipiemus itaque a Maximiliano I. Imp. cum duabus eius uxo ribus, et sponsa, nec non Margaritha filia, quod libr. I. c XVII. apud Hergottum constituit. Est autem in rupe altis sima Tyrolensis regionis species Salvatoris cruci affixi, quam ille Imperator in memoriam periculi sui posuit. Notissima est historia, Maximihanum, cum damas insequeretur, aliquar do eo enisum esie, unde descensus nullus deinde pateret. ut moriendum ipsi fuisset, inspectantibus suis, nisi ignotu aliquis rusticus, iuvenili forma, viam oftendisset, duxissetque: quem aiunt angelum fuisse, quod deinde amplius visus non est. Sed totam historiam sunt, qui valde in dubitationem vo cent. Nam primum Pfintingerus in nobili poemate Theuer danek, quae quasi Maximilias aliqua sed tecte est, is plan silet, nisi quod hoc unum habet, Maximilianum aliquande in tale periculum devenisse, sed ministrorum dexteritate fideque ereptum. Silent etiam alii; et quaedam quae addun tur manifeste falsa inveniuntur. Cui rei quamquam possit aliqua ratione succurri, quia sunt tamen non pauci qui id commemorent; et Theurdanckii silentium potest e modestia esse, aiunt enim eum librum ab ipso Imp. scriptum esse: tamen, quia Auctores, quanquam dicunt de periculo, quod aliquando fuerit, nihil de portentosa illa liberatione addunt, nobis tota res suspecta videtur. Et quanquam non ideo ne gemus, quia Lutherani sumus, ut Hergottus vult, (pertine enim ad nos Imperator, qui dixit: Wenn die Pfassen fromm würen, dürfte kein Luther kommen, i. e. sacrificuli nostri i probiores essent, Luthero nullo opus haberemus;) Luthe rani etiam multi eam historiolam credant ipsi: tamen, si sine studio alterutrius partis dicendum est, nobis tota ea res valde suspecta est. Icon Maximiliani, cum corona laurea, qua mirifice solebat delectari, in MS. Fuggeriano est, atque in de descripta in Bibliotheca Vindobonensi asservatur. Ibidem Maria est, prima eius coniux, rosam manibus tenens, quoc ea aetate forte elegans videbatur.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 361","label":"NCAACIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/361","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/361"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 363","label":"NCAACIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/363","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/363"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}