{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1761 365","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 365","ref":"365","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/365","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/365","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/365.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1761","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761","urn":null},"verse":false,"words":228,"text":"Recentior est illa altera, quae in monasterio Stirpinens in Tyroli visitur. Aliam imaginem thecae Heraeanae, aliam Kilianus, exhibent. Margarithae, Maximiliani filiae, statua Oeniponti est, sed quia auctori sua delineatio periit, supplevit eam e Tertio. Semper vidualem habitum praefert ubicunque demum eius imagines videamus, nam bis vidu: facta est, cum vix vicesimum quintum aetatis annum implesset, quae bonorum morum femina fuit. Sunt etian inscriptiones aliquae, quae, quia nihil singularis habent, a nobis omittuntur. Incipit iam Liber II. qui capite primo Philip pum I. regem Castiliae, cum uxore et filiabus, continet, Maximiliani filium. Prima est protome e Musaeo Comitis de Weissenwolff, vera ac genuina imagine: consentiunt enin nummi. Aliam Montefalconius, e scriniis Gagnerianis edi dit, iuvenili specie. Minus iuvenem exhibet T. Mostaert, ir Scriverii Comitibus Hollandiae. Eleganti pulcritudine Phi lippus fuit, qui a patre ac matre egregia omnia traheret. Aliam a Petro de lode sculptam, in theatro Pontificum et Im peratorum, Antwerpiae 1651. editam, invenies. Oenipont statua aenea est, cuius exemplum Tertius edidit, sed minu id accurate, ut apparet. Iodius, quem diximus, et loannan Philippi uxorem, Ferdinandi Catholici filiam, aeri incidit. Habitus est viduae, nam post mortem mariti bonas conditiones repudiavit, maritumque ita luxit, ut attonitae similis esset. Eius statua Oeniponti est. Filia eius erat Eleonora, quae primum Emanueli nupsit, Lusitanorum regi, deinde Francisco I. Gallo, quo etiam mortuo ad fratrem Carolum I. rediit, atque in Hispania diem obiit supremum.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 364","label":"NCAACIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/364","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/364"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 366","label":"NCAACIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/366","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/366"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}