{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1761 369","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 369","ref":"369","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/369","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/369","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/369.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1761","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761","urn":null},"verse":false,"words":313,"text":"Burnetus vero recte superstitionem in muliere repre hendit, quae se a sacrificulis suis agi trahique passa sit. Ter tia Philippi coniux Elisabetha, Henrici II. Regis Galliarum filia, ter sistitur. Primum exemplum Montefalconius e scriniis Gagnerianis protulit. Alterum e thecis Eugenianiest: quae imagines iunctim editae sunt, ut iam supra annotabimus; quale etiam in Museo Buoliano est. Tertium iti dem e Montefalconio, scriniisque Gagnerianis desumtum est Laudatur autem haec femina ob animi corporisque dotes. Mortua est immatura, cum abortum fecisset. Quarta Philippi uxor, Anna Austriaca, inter Eugenianas imagine; invenitur, quae etiam cum nummis convenit, protome vero aliqua inter Heraeana est. Tertius quoque eam depinrit addito nobili elogio. Inscriptiones vero extant satis multae, quae de operibus factisque Philippi aliquid enarrant, prae cipue aedificiis additae, quae huius regis auspiciis sunt condita. Viae etiam variae, varii fontes sunt, quibus addita sunt inscriptiones, quas auctor noster ordme recenset. No bilissimum vero aedificium a Philippo structum est Esci riale illud, ut dicitur, qua de re variae inscriptiones prostant. Iam vero ad caput V. devenimus, prolem huius regis aliEst itaque primus ordine Caquantulum pertractaturi. rolus, cuius protomen auctor exhibet, quae est inter Eugenianas, respondetque etiam nummis. Verum ille Carolus est autem is cui exitiales illae inimicitiae cum patre intercesserunt, neque corpore neque animo videtur excelluisse. Erat enim ipsa structura corporis vitiosa, animus trux, mo res inhumani vastique. Filia Philippi erat Ifabella, cuiu tres habemus imagines. Prima ex Hispania in aulam Vien nensem translata; secunda e Iodio est. Alia ex iconibus comitum Hollandiae desumta est. Qua de femina sequente Tomo se plura dicturum auctor promittit. Altera Philipp. filia Catharina nominata est, cuius schema in thecis Herae est, et apud Khevenhüllerum. Collocata vero fuit Carolo Emanueli Sabaudo, fertili matrimonio usa. Masculo animo, nam et moderari regna, et milites in aciem educere, quam quat Ana quae optime, sciebat. Auctor noster etiam Albertum ducem Austriae inter liberos Philippi collocavit, quanquam sit ille Maximiliani II. Imp.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 368","label":"NCAACIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/368","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/368"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 370","label":"NCAACIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/370","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/370"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}