{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1761 370","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 370","ref":"370","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/370","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/370","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/370.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1761","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761","urn":null},"verse":false,"words":313,"text":"filius, quod factum est ideo, quia ille et educatus in Hispania est, et Isabellam Philippi filiam, quam diximus, duxit uxorem, quae Belgium dotale attulit Est itaque eius imago expressa ad eam, quae est Schoenbrunni prope Viennam, in tabula picta, armati. Est apud III. Weissemvolsium protome eius, habitu sacerdotali; alia eum ut Cardinalem expre sit, cum titulo episcopi, nempe ille aliquando hac dignitate fuit, sed abdicavit se ipse, rediitque ad pristinum vitae genus. Forma itaque civili recte eum Custos expressit, quae apud auctorem nostrum videri potest. Aliud schema est e libro, qui Comites Hollandiae complectitur auctore Meyssens. Alia habitu du cali, ex Heraeanis deorompta est. Aliam et magnificam quidem imaginem Mullerus e Rubenii archetypo delineavit Summo in amore omnium ille princeps fuit, cuius favore acile sperabant Hispani dissentientes Belgas ad se redire posse; quod quanquam consilium frustraneum fuit, tamen spequanta in eius gratia fuerit facile apparet. Statua etiam Alberti sistitur, deprompta e Schrenckio. Uxor etiam Isabella ab eodem Mullero ex Archetypo Rubeniano depicta est. Femina ab Hispanis valde deamata, et, si fides laudantibus est, vere regia. Vidua facta se in ordinem monialium S. Clarae contulit, quali forma etiam picta est, cum elogio matris castrorum, ritu Romano: interfuit enim non raro castris cum marito suo, in bello belgico. Sunt inscriptiones variae, quae ad unam atque alteram vitae Alberti partem collustrandam pertinent, factae cum ille dux aut extrueret nova aedi ficiâ, aut vetusta instauraret, affixaeque aedificiis illis, praecipue sacris. Iam capite VI. de Philippo III. Hispano uxo reque ac prole aliqua videamus. Philippus itaque, qualem formam tenera aetate habuerit, potest conspici ex ea imagi ne, quae ex Hispania in Austriam missa est, asservata aliquando in aedibus archiducalibus Ebersdorfianis. Alia cum lorica et pallio, e Custode est. Protome a lodio facta inte Eugeniana reperitur. Aliam Moro pinxit, Scriverius in Comitibus Hollandiae exhibuit. Sunt autem etiam duae aliae, altera Kiliani opus, altera ex Heraeanis a Khevenhüs lero desumta.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 369","label":"NCAACIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/369","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/369"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 371","label":"NCAACIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/371","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/371"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}