{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1761 375","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 375","ref":"375","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/375","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/375","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/375.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1761","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Duci Ferrariae in ma trimonium data est. Adolescentulae effigies Bellofonti exti tit, ornata iis vestibus, quibus utebantur nobiliores virgines. quae Halae Tyrolensium in monasterio solebant educari. Fuit enim a Ferdinando ille men inductus, ut virgines A1 chiducum Austriacorum siliae ibi educarentur aliquando Alia Barbaram ut Ducissam Fertariae nobis sistit. Nona erat Ursula, quae quia primis annis obiit, nunquam inveni tur expressa. Decima Helena. Etiam haec inter virgines Halenses fuit, quaram habitu hic sistitur. Undecima Ioanna quae Francisco Mediceo, Duci Etruriae, nupsit, cuius image Bellosonti est. Quarum in universum, sed et singularum, egregiae laudes extant. Capite tertio Maximilianus II. Imp cum uxore et filiabus enarratur. Est autem protome, quae Maximillanum et uxorem coniungit, vultibus sibi invicem Fui ex adverso positis, ex Heracanis thecis depromta autem ei uxor Caroli V. patrui filia. Provectiorem aetate Caesarem, et more Hungarico pellitum, protome habet ea, quae inter Weissenvolfianas Lincii est. Alia Furstenio de betur, qui inter ceteras Caesarum Austriacorum estigies etiam hanc habet. Laudatur autem vehementer et ob corporis formam, et ob animi praestantiam, quo utroque ecelluit. Fuerant enim virtutes regiae, vita laboriosa, proque salute suorum sollicita, comitas vero singularis. Statuas habenus has. Primam, a Tertio delineatam, Patavinus aer incidit: altera, eiusdem aucto atis, e Schrenckii armamen tario petita est. Tertia, Thuldeni opus, a Gevartio edita est est. Est autem Neostadii Austriae ara, cuius valvae inte riores hunc Maximilianum et filios, cum Papa Cardinalibus que ex adverso procedentibus, depingunt. Maximilianus III. huius nostri filius hanc aram extruxit, qui etiam cataphractus ibi apparet. Mariae, Max. II. uxoris, species e Tertiano opere est. Alia, ex Heraei thecis desumta apuc Khevenhüllerum invenitur. Laudata femina, et bona. Filiam habuit Annam e Maximiliano, quae Philippo II.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 374","label":"NCAACIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/374","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/374"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 376","label":"NCAACIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/376","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/376"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}