{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1761 378","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 378","ref":"378","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/378","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/378","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/378.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1761","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761","urn":null},"verse":false,"words":182,"text":"Eius imago armata, cum insignibus ordinis Rotauni in Austria visitur. Armatum etiam Schrenckius expressit. Parum differt a prioribus ea, quae Wildecci est Protomen porro Weissenwolssius cum auctore communica vit. Alia protome ex Heraeanis apud Khevenhüllerum videre est. Quin statuam etiam equestrem auctor nobis ali quam sistit. Incipit vero iam Pinacothecae nostrae Liber IV qui iconas habet a Ferdinando instauratore lineae Austria co Tyrolensis, usque ad Leopoldum V. eiusque prolem. Agit itaque statim caput primum de Ferdinando, FerdinandiI. Imperat. filio, cum uxoribus et liberis nonnullis. Erat autem Ferdinando I. Imp. filius, et ipse Ferdinandus dictus a quo linea Tyrolensis orta est. Est eius effigies armati in opere Tertiano, clavam manu tenentis. Tertius autem ipse huic principi plura beneficia accepta refert. Statua armata, cum clava, extat etiam in Schrenckio. Vir proceri et ro husti corporis, animique magni ac fortis. Protomen Cu stos aliquam nobis conservavit. Vindobonae, in aedibus Statuum Provincialium, statuae sunt duae equestres, quarum altera Ferdinandum, altera vero Carolum Styrensem designat, positae tunc, cum illi aliquando Vindobonas una essent. Philippina, Ferdinandi prima uxor, e gente Augustana Welserorum fuit. Valde pulcra dicitur fuisse, quas","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 377","label":"NCAACIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/377","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/377"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 378-2","label":"378","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/378-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/378-2"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}