{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1761 412","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 412","ref":"412","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/412","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/412","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/412.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1761","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"Postquam enim in huius curvae originem inquisivit, primo commu nem, deinde Perralti tractoriam, per approximationem de scribit, novamque eius proprietatem in armandis trabibu commonstrat. Instrumenti pro cycloidis descriptione, quod ordine sextum est, amplam suggerit explicationem, praemissi nova huius curvae origine, et refutatis, quae moveri contra constructionem ab auctore expositam possent, obiectis Ovales Cartesii refractionibus accommodatas septimo in strumento organice construit, modorum simul memor, quibus istae orales Cartesii per curvarum quarundam mutatio nes produci possint; super qua re epistolam Boscovichis V Clar. ad se datam profert, in qua dilucidundarum harum eaussa currarum multa disseruntur. Octavum instrumentum Auctor peringenose excogitavit, ad describendam curvam incognitam quidem, sed in perscrutanda florum foliorumque genesi admodum utilem. Nempe incognitam, quod enss indoles non satis sub computi leges redacta est, appellat altiori et magis composita affectam aequatione, quam ut illius de organica descriptione quenquam sollicitum oportere esse. Nihilo tamen secius descriptione illius edoctus est Auctor, quam non inutilem operam collocaverit, quum, et perspecta, ad pervidendam curvarum, quae motu duorum circulorum composito nascuntur, naturam, insigniter prae paratus fuerit. Itaque nonnulla libet ex Auctore hic decerpere. Aequationem pro curva ista hoc modo eruit: Sumtis in circulo VM duobus arcubus aequalibus, demittantu perpendicula BP, DI ad MV. Iam quoniam per constructionem angulus VCD =Z GCB, erit etiam angulu DCG=BCM. Dicatur porro radius CV=a, et ducta ex puncto Q curvae ad CVnormali QH, sit CH :x, HQ- y, quibus factis institutus secundum leges compu tus aequationem dabit sequentem y- Ty xa2 Q1 x Quod Quod vero ad descriptionem huius curvae attinet, ill. Auctor eam hoc modo absolvit: Ducantur ex centro C ad circumferentiam radii CV, CI, C 2, C 3 etc. aequidistantes; Fig. 2. et 3 et postea ex vertice V aliae maiores rectae VG, VI, V 2 Vz, etc.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 411","label":"ANNE BAPTISTA SUARDO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/411","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/411"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 415","label":"ANNE BAPTISTA SUARDO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/415","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/415"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}