{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1761 432","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 432","ref":"432","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/432","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/432","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/432.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1761","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"Frodoardi Chronicon, tecto eius nomine, compendifecit, retentis ver bis. Anno DCCCCXXIII. Hugo refert Excerpta ex Aimoini lib. I. de mirac. S. Benedicti, quae pariter indita sun Duchesnii tomo tertio p. 451. Ea descripsit verbo tenus ac in Chronico S. Benigni apud Dacherium offenduntur Martenii fuisset omnino, recordari editionis Labbeanae quum annales inferret tomo tertio anecdot. annon iam pro diissent quaedam, et quomodo lucro apponenda essen Quod cum omisisset, invenimus apud eum cit. I. breve Chronicon Lemovicense, quod iam Labbeus praestantius edide rat. Inscius etiam fuit, quod suum Chronicon breve Nor mannicum, seu Britannicum, esset unius tenoris cum Chroni co Engolismensi per Labbeum. Ex Luitprandi, Episcopi Cremonensis, historia sui temporis, in Chronicon Ursper gense, nec non in Sigeberti Gemblacensis chronographiam cooptata comparent haud pauca. (§. 23.) Ex his, quae hactenus disputavimus, neminem fugiet, quantum adhuc desideretur in adserendo fontium historicorum medii temporis usu, quantaque fuisset benevolen tia virorum doctorum, qui editionibus rerum Germanicarum nos bearunt, si archetypos diligenter distinxissent ab apographis. Pagius ipse breviori via incedere potuisset, si se culo octavo et nono scriptores principes solum indicasset Editor eruditissimus Germanus annalium Italiae per Mura torium, in magna et proficua fontium antiquorum inductione, multo minus familias tales et generationes auctorum observavi §. 24.) Haec, talis, tanta curatio si contingeret pluribus nostris historiae perfectoribus conservatoribusque, s dignaremur ea similiter Gallicos, Anglos, Italicos, et sub alic adhuc sole calentes, sique editores eorum, non tam magnitu dine, quam bonitate commendabiles libros, publica luce donarent, haberemus, quod nobis insigniter gratularemur Praeclare viam monstravit Auctor noster Summe Venerat dus, libro, cui recensendo nunc operam et tempus cum voluptate insumsimus, et quem Belio, Actorum horum eruditorum Directori illustri et meritissimo, nuncupavit. Dole mus solummodo, eum non latino sermone exiisse, sed ver naculo: nam qui haec nostra legent intelligentque, ac cendentur laudabili cupiditate legendi archetypum, frustra tamen, propterea quod sunt hospites in lingua Germanica","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 43-2","label":"TENTAMEN, USUM FONTIUM IN CIVILI ET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/43-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/43-2"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 433","label":"MICHAELIS CHRISTOPHORI HANOVII, GIMNA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/433","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/433"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}