{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1761 434","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 434","ref":"434","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/434","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/434","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/434.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1761","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"E: quae primo loco legitur, sub examinis dubiorum iuris natu rae indice, egregie omnibus iis occurrit, qui intempestivis conlii contradictionibus fundamenta disciplinae labefactare conat sunt. Falsas enim definitiones arguendo, verasque substi tuendo, et ambiguas notiones discernendo, tam feliciter na turam et vim legum praeceptis sanae rationis, tam ex pro mulgationis, quam obligationis evidentia, vindicavit; ut meris vocabulis ludere secius sentientes aperte evicerit, Atque ut vera fateamur semper infelicissimi ista in controversia nobis visi sunt, qui rectae rationi potestatem cogendi negare, et dandae legis facultatem adimere voluerunt. Nam summae infelicitatis, violato rationis imperio, certissima ex spectatio, cur non in animo intelligente idem effecerit, quod in homine corporis tantum sensu duci solito poenae denuntiatio? Utrobique enim doloris metus valet, ne coactioni effectus desit. Et dolenda illorum sors est, quos nondum ratio edocuit, suo iussu violato maiora in mala incurri, quar Draconis legibus spretis. Unde his commentationem Hanovianam iure verbis Horatii commendamus: sunt certa piacula, quae vo Ter pure lecto poterunt recreare libello Altera inscribitur, philosophemata de filicernio, maxime vete rum Curonum. Consideratur vero superstitio gentium a Christo alienarum, quae placandis defunctorum animabus vario ritu offerre alimenta consueverant. Nescimus vero, qua reddita frigidae religioni ratione excusare censor Hallensis factum possit, quod adiectam vulgi ex ore adpellationem cibi animarum ter deleverit (Srelensorise). Agit vero Hanovius ea de re cum maximo eruditionum Gi aecarum et Ro manarum adparatu, et ex Curonunx historia multa praecla rissima adfert; donec tandem, quod philosophi professione est dignissimum, elegantissime in caussas corruptae de ari morum immortalitate inter homines a deo abalienatos doctrinae inquirit. Lectoribus confirmare hoc habemus, non plus voluptatis, quam fructus, capturum quemlibet, qui re ctum iudicium attulerit. Ceterum, tanta in Hanovio historiarum cognitio, ingens in nobis desiderium videndi tandem publicatos rerum Purussicarum Scriptores, quos summa industria collectos se promisit daturum, excitavit.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 433","label":"MICHAELIS CHRISTOPHORI HANOVII, GIMNA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/433","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/433"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 435","label":"MICHAELIS CHRISTOPHORI HANOVII, GIMNA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/435","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/435"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}