{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1761 453","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 453","ref":"453","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/453","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/453","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/453.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1761","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"et sic porro Sed inter apud nos etiam plebeias familias distinguunt omnia illa officia nullum Ballingicum occurrit, quod sciamus, Cuius quoniam nullum adeo, nec ulla ratione quidem vesti gium invenimus, ne apud eos quidem, qui munera aulica ex instituto enumerant, cum itaque omum veterum montimenta hac de re sileant, fictionibus lucus in rebus historicis minime concedendus est. Nam Adumi Bremiensis, quam supra afferebamus, auctoritas non est tanti, hominis non nimiae fidei, cuius auctoritatem repudiant viri docti, cun de paupertate He manni patris testatur, negamus ei fidem habendam hic esse. Neque illud sciri sutis accurate potest quo ille munere in aula Ottonis functus sit, quaeque vis ill muneri subiecta fuerit, nam ea omnia valde incerta sunt Dicitur enim filiorum imperatoris rector, et fisco praeterea praefectus fuisse camerae, quo verbo omnia quae ad rem Qua de re familiarem principis pertinent, continentur. non parva est apud Ayrerum nostrum disquisitio, qui dili genter evolvere notionem illam studet. Minus autem es Chambellanus, plus Camerarius, ut adeo noster Hermannus a minoribus ad maiora transcenderit. Meibomius praeterea negat Hermanno nostro educationem puerorum imp commissam esse, quod eo tempore solis clericis id pateret. Amandabantur enim regii pueri in canonicorum et monachorum collegia, atque ibi remoti a parentibus educabantur. Cuius rei multa exempla extant, et ipse Otto sic in filiis educandis versatus est. Prostant tamen non minus in contrarium aliqua. Ita in aula Constantinopolitana peculiare officium βαιέυλου μεγάλου i. e. eius qui liberos re gios educaret, extitit. Susceptus is deinde mos a Carolingici Merovingicisque regibus est, ut extra aulam datos liberos, laico spectatae virtutis educandos committerent, qui deinde plurimum auctoritate et apud parentes et apud eos, quo educaverant, valuere. Neque tamen negari potest hoc.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 452.5-9","label":"452.5 to 452.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/452.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/452.5"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 454","label":"I. G. STOCKAR DE NEUFORN SCHAFHUSA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/454","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/454"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}