{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1761 454","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 454","ref":"454","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/454","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/454","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/454.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1761","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"Laicis illis adiunctos fuisse alios, clericos, a quibus pietatem discerent pueri, sicuti quoque omnium ceterarum rerum peculiares singularum fuisse magistri aliqui videntur, quod fere omni tempore et ante et posthac ita factitatum est Tributum itaque est Hermanno Camerarii et Bajuli munus coniunctim, Bajuli dico, a qua voce ut videatur etiam Ballivi vox, vulgo Bail, Bellif, descendisse, tamen nondum inde ef ficitur, Billingum nomen dignitatis esse. Praecipue vero vox Ballif ea significatione, qua praesidem provinciae denotat ante expeditiones Cruciatas nota non fuit. Quo tempore cum reges imperatoresque miro pietatis affectu, si pietas ess stultitiae suae seque suumque populum, instigante episcope Romano immolare, cum itaque eas, migrationes gentium verissime dixeris, non expeditiones, susciperent, alios constituerunt, qui interim ius dicerent, ceteramque maiestatem adhiberent. Eos Ballivos dictos esse aiunt, Comitum ante vocabulum usurpabatur. Erat enim is temporis mos, ut universalem in fora aliqua, iurisdictiones dicunt, Gauen dispertirentur, quorum singulis praeerat Gravio, qu. Gavio nem diceres. Iam cum illi Graviones opos tantas cape rent, ut terras quas ante alienis auspiciis administraverant. suis deinde regerent, nomen retinuere priscum, sed signifi catio immutata est, neque enim iam praefectum, sed tetrar cham, ut ita dicam, denotat. Erant vero alii quasi succentu riati prioribus, Vicecomites appellabant; Vicarii, Centent rii, Decani, Scabini, Sachibarones, Rachimburgii, iudice villarum minores, fiscales et ceteri horum priorum imperio suberant, nam ipse comitatus in varios vicecomitatus denuc dividebatur, qui pro ratione sua Palatinatus, Marchionatus Burggraviatus, Landgraviatus nomine veniebant. Quae sane habent magnam similitudinem cum Balliviatibus, quo rum et maiores et minores alii erant; nisi quod Balliviatus iunioris originis sunt. Sed comitum et vicecomitum nomina etiam post tempora Ottonis M. adhuc superfuerunt, quod e litterarum monumentis abunde constat. Herannus au tem noster ante, quam ducatum acciperet, iudex Caesareu et Vicarius videtur fuisse in Saxonia inferiore; cuius rei non mala argumenta Heydenreichius affert.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 453","label":"I. G. STOCKAR DE NEUFORN SCHAFHUSA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/453","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/453"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 455","label":"I. G. STOCKAR DE NEUFORN SCHAFHUSA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/455","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/455"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}