{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1761 459","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 459","ref":"459","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/459","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/459","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/459.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1761","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"Sed neque hoc affirmatur diplomate, Billingum comitem tunc adhuc vixisse; dicit enim quid ille aliquando fecerit, ut et vivere tunc adhuc potuerit, et olim mortuus esse, et potuerum renitente etiam patre tamen inter se depugnare filii. Nam ut hoc uno exemplo utar, filii Ludovici Pii quas turbas de dere? nihil quidquam patris auctoritatem reveriti. Quo rum similium factorum plenae sunt omnes historiae, atque etiam germanica, ne quid miremur. Ac ne multum ab illis temporibus secedamus, Ludolphus adversus patrem Ot Quid igitui tonem M. qualia ausus sit, satis notum est miremur, si summi saepe principes filios coercere non potuerunt, Billingum hominem tantum non privatum id eficere sua auctoritate nequiisse. Erat autem ille Wichman nus novarum rerum cupidior, qui etiam Ottoni M. negotia facesseret aliquandiu, donec cum eo reconciliatus esset. Huius filius et ipse Wichmannus dictus, instigante Ludolpho illo, Hermanno patruo valde iniquus fuit. Neque hoc quemquam offendat, quod vivente adhuc Billingo, Hermanni nostri patre, Wichmannus senior eius filius, tamen Comes appelletur, erat enim illa dignitas minime haereditaria, sed ea, quae penderet a voluntate principis, quamobrem un comites esse potuere. Neque illud affirmamus, Herman num quanquam iuniorem, deterioris multo conditionis praWiehmanno fuisse, quod Wichmannus primogenitus erat neque enim tunc is mos erat, qui nunc est, ut seniores fra tres prae ceteris splendeant; atque deinde etiam longe insignior, ut vidimus, fratre factus est. Historici, ut hoc potissimum notemus in eo, pro more temporum illorum peccavere, quod nulla aut exigua ratione habita tem porum, Mmin 2 porum, potiora aliqua narrant, quasi continuo facta, inter media quae iacent omittunt. Ita illi potiores aliquas dignitates Hermanni epurrant, ceteras quae quasi gradus aliqu ad illas fuere, intermittunt, quae post tantum temporii intervallum aegre suppleri queunt. Sunt plurima alia, ita etiam annus quo natus Hermannus sit, ignoratur, mortem scimus quae in annum 973. incidit, nam paullo post impe rator Otto secutus eandem viam est.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 458","label":"I. G. STOCKAR DE NEUFORN SCHAFHUSA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/458","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/458"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 460","label":"I. G. STOCKAR DE NEUFORN SCHAFHUSA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/460","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/460"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}