{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1761 47","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 47","ref":"47","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/47","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/47.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1761","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761","urn":null},"verse":false,"words":311,"text":"in fo Non von defuerunt quidem Clarissimi Botanici, qui post detectam Americam plantas etiam huius terrarum partis disquirerent, et describerent; inter eos vero praestan tissimus omnino dicendus est Carolus Plumierius, anno qua dragesimo sexto superioris seculi Massiliae natus. Hic enim licet vitae religiosae se devovisset, tamen et rem herbariam stud ose coluit, et plantarum amore captus, novasque visendi desiderio, sexies, triplici itinere, infido mari se commisit, immo iam sexagenarius quartum iter meditabatur, cum Gadibus pleuritide correptus anno huius seculi quarto diem obiis supremum. Hic certe Tournefortii amicus, qui vere Tour nefortius Americanus dici meretur, non tantum plantas exoticas accurate observavit, descripsit, delineavit; sed etiam e veris historiae naturalis fundamentis diiudicavit, et ad genera et species reduxit; dignus ideo inventus, qui a Magno Galliae Rege Ludovico XIV titulum et stipendium Botanici regii obtineret. Descriptio multarum plantarum americanarum, gallico idiomate figuris cuoque plantarum expressis ornata, iam seculo superiori, et sub initium huius seculi, et nova plantarum americanarum genera, ad normam institutionum Tournefortii elaborata, et tractatus de Filicibus antericanis, gallico idiomate conscriptus, prodierunt Ex his scriptis a nobis allegatis merita Plumierii in ren herbariam iam abunde patent, sed in Bibliothecis Parifinis academiae regiae scientiarum et R. R. P. P. Minimorum, ex quorum ordine erat Noster, variae plantarum et aliarum rerum naturalium icones et descriptiones latent; et miramur omnino, neminem inter Gallorum Botanicos per semi seculum de iis eruendis et edendis cogitasse, cum tamen ad ex plicanda et illustranda nova plantarum americanarum gener multum conferre potuerint. Inter alia etiam laborum Plu mierianorum specimina, icones, quas praesens opus nobis exhibet, in Bibliotheca regia asservabantur: harum exempla i pictere regio Aubriet ad prototypum ducta, Boe haavius curante Valllantio acceperat; et licet icones tantum vulgaribus nominibus a Plumierio adscriptis insignirentur, nec veris descriptionibus illustrarentur, tamen et Ill. Linnaeus, has plantas perlustrans, varia in speciebus plantarum definiendis inde depromsit adminicula, et dignam iudicavit collectionem, quae in usus publicos ederetur.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 46-2","label":"PLANTARUM AMERICANARUM FASCICULI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/46-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/46-2"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 48","label":"PLANTARUM AMERICANARUM FASCICULI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/48"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}