{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1761 471","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 471","ref":"471","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/471","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/471","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/471.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1761","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761","urn":null},"verse":false,"words":268,"text":"Ubi de duplici genere occupationum vigentissimi regis agit, iure commondat in re bellica studium imitationis veterum imperatorum. Satis tamen constat, secius ipsum multa conatun esse, quod prudentioribus Oxenstirnae monitis aurem non praebuit, nec fortunam Germaniae, nunquam alionigeni obnoxiam, in consilio habere voluit. Verissima laus est, de emendato iudiciorum A. S. CIↃIↃCXV. in Suecia ordine et modo; unde hodie multa saluberrimi exempli etiam alibi pe tere liceret, si ultra conciliatorem lucri Tribonianum sapere nonnullis in locis auderemus, et omnium bonorum ex voto fidem et candorem maiorum simulatae et in avaritiae lupa nari prostitutae iustitiae sufficeremus. De Iacobo primo Russiae et Sueciae pacificatore parum modeste sentit au ctor; quum nemini prudentiorum obscurum sit, non socordiam Iacobi, sed Angliae necessitatem caussam fuisse, Russiae ut consuleretur. Inde enim nisi vel in hunc diem materiem fabricandis navibus, et vestiendis nautis, minaces er pro insularium ingenio saepius praeferoces Britones sibi comparare poterunt, unico interdicto Russico, unum intra diem, de non evehendis malis, ligno querno, cannabi, lino, resina et reliquis, vanissimam illam de dominatione maris spem ab iratissimo Neptuno furentibus fratribus iactandam traditum iri, ne dubitent; in primis si Suecia quoque et Dania aditum illis negaverit. Interdum Hartio etiam accuratiorem geographiae notitiam deesse, periti animadvertent, ut quando v. gr. Kexholmum in Ingria ponit, eo praesertin tempore. Nec descriptio Noteburgi, nobis, qui aliquoties in flumine Neva insulam circumnavigavimus, ulla saltem ex parte probari potest, et occupationis labor magnus esse not potuit, quum utraque ex ripa minimo etiam genere telorum arx oppugnari possit. Valde oratorum more inde Gustav res domi gestas extollit; sed summa iniuria simul Loctenium, interpretem Latinum sermonis a rege in comitiis regni habiti adficit.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 470","label":"VITA GUSTAVI ADOLPHI, MAGNI, REGIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/470","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/470"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 472","label":"VITA GUSTAVI ADOLPHI, MAGNI, REGIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/472","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/472"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}