{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1761 480","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 480","ref":"480","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/480","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/480","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/480.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1761","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761","urn":null},"verse":false,"words":370,"text":"Ωσπερ ἄν εἴτις καὶ ὑγιαίθειν χρῆναι φώσκοι μόνους τοὺς πρώτους γενομένους, καὶ μῆδʼ ὅκεινο ὁρῶν, ὅτι ἡ τοιαύτὴ κρίσις – δυ λυσιτελεῖ. Recte monet, ἐρᾷ legendum esse, prout id etiam in antiquis exemplaribus est. Sensus: Si quis vellet dicere, tantum eos bene valere, qui aetate quam maxime remota vixerunt, neque videt hoc, id iudicium, neutiquam pro desse antiquioribus illis hominibus, quin obesse potius ὅπως μὴ περὶ τῶν μεγίτων φαύλως ὑπωχθᾶῖν, supplet hic διανοῶσθαι vel ἐνθυμεσθαι, aut simile quid. Sensus: ne inducantur ut summis de rebu perverse iudicent. Videtur haec correctio necessaria esse Ἡ πάντας εἰδεία λόγοους ἀνθρωπίνους lατρικὴ. Recte Col. Reiskius: Λόνας non videtur vitio carere, falsum enim est, medicinam tenere omnes humanas ratione, πόνους itaque, nam interdum πόνος quoque usurpa tur pro νόσῳ. τῷ παρὰ πτὴν Γγυθίαν μέρον τὴν δόξαν ὅιληφο. Propter Pythiam, id quod Pythiae in acceptis referendum hubebat τὸν δυ τήλεφον δυκ διοι τὰ ἀυτὰ καῦτα, scilicet ὀροῦντα vel, δυνάμενον ὑπὴρ ἑαυτον λίγειν; Tu autem non putas Telephum eadem pro se potuisse afferre, h, c. reprehensum et accusatum quemque, hic autem me ipsum, qui sum accusati loco, qui rem a Platone notatam defendo ac laudo, posse haec eadem in sua causa dicere Quae sane speciminis loco sunto, pleniora quis ex ipso libro hau riat. Nam id in genere dicendum est, multa optime annotata hunc librum continere. Exponit Reiskius obscura dilucide atque eleganter, corrigit ingeniose et subtiliter, affert ex insigni graecarum litterarum scientia, optima quaeque et maturae frugis. Quae ne quis nobis ita dicentibus credere debeat, ipsius libri diligens lectio, collati cum graeci textus verbis, unumquemque docebit. Quanquan hoc interdum non potest negari, videri quaedam emendata, fortass tamen defendi posse et manere. Sed ea tota res, ut est valde lubrici udicii, ita etiam diversitati sententiarum quam maxime subiect Quae sane nos impediverunt, quominus plura sigillatim ufferremus, perlustraremusque; quod esset tantum, quantum nostrae pagellae minime caperent; animadversiones de animadversionibus scribere. Ita que sufficiat hoc: Reiskium in hoc libro se praestitisse oum, qui sit graecarum rerum et amantissimus et peritissimus, ostendisse ingenium optimorum scriptorum lectione subactum, exhibuisse ingenium in inveniendo, acumen in iudicando, sedulitatem ac sollertiam in omnibus, ut hic libellus graecarum lirterarum amantibus, si sit diligenter lectus, plurimum adiumenti afferre ac lucis in illis rebus queat. N. XIII. NOVA ACTA","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 479","label":"Cap. XII. Concham peculia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/479","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/479"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 481","label":"ERULIIURUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/481","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/481"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}