{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1761 496","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 496","ref":"496","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/496","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/496","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/496.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1761","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761","urn":null},"verse":false,"words":312,"text":"Sequens autem non ita magni momenti est, donatur enim villa quaedam Chuten Monasterio alicui Soltwedeliano. ao. 1282. Tertium de altari aedificato in aede Arenseae quae est, agit 1283. Quartum pariter donationem complectitur, qua oppidum Sulenzée cun quinque villis, ordini S. militiae ut vocatur, ab Ottonibu duobus Marchionibus Brandeburgieis dono datur. Quinte Albertus Marchio Brandeburgicus civitatis Eberswaldae ter minos, terminos agrorum et iurisdictionis ao. 1300. describit. Sexto Otto et Woldemarus Marchiones Brandeb. ci vitatem Prentzlow a censu immunem declarant si annuas centenas Marcas argenti pensitet 1305. Septimum non magni momenti est, habet enim aliqua de donatione monasterio cuidam facta. Octavo se nobiles qui in ditione Arneburgensi vivunt, cum alii aliarum ditionum Marchicarum nobilibus coniungunt. IX. X. XI. nihil habent memorabilis. Duodecimo ducis Brunsuicensis Ernesti apocha comprehenditur, qua tria millia marcarum argenti ab oppidis Marchiae se accepisse testatur, antiquum debitum, profiteturque, neque se neque posterorum quenquam id denuo re petiturum ab urbibus illis esse. XIII. XIV. XV. neque haec quicquam habent, quod possit in commentarios nostros re ferri; decimum sextum commemorabimus. Est enim al Henrico Episcopo Verdensi; indulgentiarum litteras vocant, re ita abhorrente a Christiana religione, ut appellatio a latinitate omni. Habent vero haec. Soltwedelenses cives pro pietate sua pauperes clericos sublevare constituisse. Cui rei cum soli non sufficiant, (recte, quis enim omnes mendicos, praesertim ex inexsatiabili isto genere ale ret?) se hortari omnes, ut pro facultate subveniant et ipsi tam salutari instituto; quod si fecerint per XL. dies gratiam iis a poenis, ob crimina a sacerdotibus suis indictis, fore. Luneburgi 1370. Eadem de re sequentes eiusdem episcopi epistolae agunt. XVIII. et XIX. nihil praecipui complectuntur. XX. et XXI. continet donationes ab Henrico Schulenburgico Monasteriis Creveseno et Arendssee quadragenas marcas utrivis, factas, ut pro se orarent, et sacrificia pro mortui quiete facerent. Ergo hoc monachi non fecissent, nisi pecuniam accepissent. Magna se fortasse in suctoritate apud Deum esse putabant, quod intercessionem suam tanti vendidere.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 495","label":"FRAGMENTA MARCHICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/495","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/495"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 497","label":"FRAGMENTA MARCHICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/497","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/497"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}