{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1761 497","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 497","ref":"497","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/497","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/497","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/497.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1761","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761","urn":null},"verse":false,"words":302,"text":"Omissis ceteris veniamus ad vicesimum sextum: pacta coniugii nobis servat, inter Fridericun ducem Brunsuicensem et Magdalenam Friderici Electori Brandeburgi filiam inita. Habet hoc varia memoratu digna, quae cui volupe est, apud auctorem legat, neque enim nostra brevitas ea sigillatim referri permittit. Tria proxime sequentia monur enta, pertinent ad aliqua, de quibus inter Salzwedelenses et Wustrowienses convenit. Plura porro sunt e tabulariis Salta wedelianis desumta, quae ad res huiu urbis pertineant. Sequitur tricesimum sextum, quo loachimus Elector Academiae Francosurtanae ad Oderam ea donat, quae ante ad collegium sacrum Nicolaitanum Stendali pertinuerant, quo studiis maior felicitas esset. Dignum es quod legatur, et haud scimus am ex optimis totius libell monumentis sit. Sequitur iam narratio de Marchionissa Ingeburga, coniuge Ludovici Romani, Marchionis. Brevibus itaque ea, quae apud auctorem latius enarrantur, complecta mur. Ludovicus senior pertaesus curarum fratri imperium suum ao. 1351. concessit, Ludovico Romano. Huius Lu dovici res gestae, cum multa obscuritate tegantur, aucto hoc sibi negotium iniungit, ut eas dilucidius exponat. Erant tum res Marchicae valde tristes. Namque ementitius Wal demarus sibi vindicare Marchiam volebat, qua opportuni tate principes, qui Brandeburgis iniquiores erant, usi sun ut quantum possent carperent, felici plerumque cum suc cessu. Pace tandem facta, inter conditiones pacis cetera etiam haec fuit, ut Ludovicus Romanus filiam Alberti Megalopolitani, cum hoc enim bellum praecipue erat, uxorem duceret. Ingeburgae ei nomen fuit, quae dotem Lulovico Lentium tulit. Vidua facta est anno circiter saeculi docimi quarti sexagesimo quarto, cum circa quinquagesimum ei nupsisset. Succedebat autem Ludovico Otto frater, Caroli IV imperatoris gener, acceperat enim eius filiam uxorem, hac lege, ut si sine liberis moreretur, universa ditis Carolo IV. cederet. Quod pactum, cum libenter Otto retractasset, iniquius enim erat; coactus est a socero, ut pecu niam non exiguam accipe et, Marchia vero omnino cede ret. Ingeburgam autem invenit auctor denuo nupsisse; dicitur enim Comitissa de Holstem.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 496","label":"FRAGMENTA MARCHICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/496","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/496"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 498","label":"FRAGMENTA MARCHICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/498","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/498"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}