{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1761 527","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 527","ref":"527","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/527","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/527","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/527.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1761","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761","urn":null},"verse":false,"words":246,"text":"appel latur equestre, quia pro equestri cognomine datum est scele a Galba. Caput quartum decimum totum est de nominibus Christianorum priscorum. Assumserunt nomina fere a virtutibus, maxime Episcopi, Abbates, Preshyteri. quod ge nus Homobonus Episcopus apud Murator p. 1886. 2: Adeodatus Presbuter p. 419. 6: Contumeliosus, h. e. qui contumelia afficitur, Eviscopus, qui subscripsit Regulae S. Caesa reae, in Actis SS. Ianuar. d. 12. p. 736. Hinc apud Gru terum p. 1050. 7, ubi est Prolectus, legendum videtur Proiectus. Etiam a rebus fetidis et tetris petierunt non rarc nomina: quale est Stercorius, quod extat passim in cippis vetustis, quoque infirmitatem et imbecillitatem corporis huAlia nomina impone mani Aignificare voluisse videntur. bantur pueris recens natis, alia baptizatis. Sic Innocentium, Episcopum Dertonensem in Liguria, referunt Acta SS. Boland. April. 16. p. 482, primo dictum fuisse Quirctium, pa tris nomine, sed alterum illud nomen accepisse in baptismate Caput quintum decimum agit de nominibus uxorum, ita ut Auctor ab Viri cuiusdam docti dubitationibus defendat sententiam, in dissertatione de aetate et stilo Aviani c. 9. p. 265. propositam, nomina maritorum ad uxores non transiisse, sive uxores nomina maritorum gentilitia nuptiis non accepisse Livia Augusti uxor dicta est Augusta, non tum quum esset eius uxor, sed quum, rupto morte matrimonio, adoptione ex testamento Augusti filia facta esset. id quod diserte tradit Sueton. Aug. 101, etiam Tacitus Ann. 1, 8: neque repugnat Plinius H. N. 15, 30. Caput sextum decimum complectitur nomiiia nomina coniugum, explicatque in primis formulam ubi tu Caius, ego Caia.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 526-2","label":"DEAE. DOMINAE. RVFIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/526-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/526-2"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 528","label":"DEAE. DOMINAE. RVFIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/528","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/528"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}