{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1761 529","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 529","ref":"529","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/529","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/529","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/529.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1761","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"quod e numis discitur, ita ut dubitari non possit [c. 4. J. Dictus est Restitutor orbis et Pacator orbis, ob defensam Galliam et Hispaniam. Fuit Pontifex Max. Cos. Trib. potest. Pator patriae, etiam Proconsul. Consulatum autem in Gallia gessit, non Romae sc. 5. J. Sedes imperii eius videtur fuisse Colonia Agrippinensis. quo pertinet numus apud Smetium Antiquitt. Neomagg. p. 239, in quo est hic titulus, IMP. C. POSTVMVS P. F. AVG. COL. CL. AGRIP coS. 1111. nam sic legi debet, non c. 2. , ut Sinetius edidit; significatur enim Colonia Claudia Agrippinensis. In eadem urbe fuit moneta, addenda monetis reliquis sex Imperii Oc cidentalis, quae memorantur in eius Notitię, et tribus Gallicis, Lugdunensi, Arelatensi, et Treverorum; cuius rei te stis est numus, quem Cannegieterus dono accepit a Cl. Nun ningio, in quo conspicitur simulacrum feminae, additis notis MON. AVG. Etiam multis rebus aliis nobilitatum est idem opidum sc. 6. J. Ob Rhenum desensum ab impetu barba rorum numos videtur percussisse Postumus, in quibus le gitur SALVS PROVINCIARVM: qui fluvius vocutur bicorm propter duo ostia sc. 7.). Naves Rheni erant vel privatae, hoc est, Romanorum et Germanorum; vel publicae. Inter publicas erat classis Germanica, de qua loquitur Hogesippus de excidio urbis Hierosol. 2, 91 quem locum corre xit Vir doctus e Codicibus a se inspectis. Classis illa dicti est Pia. Felix vel Fidelis, diversa a Britannica sc. 8.J. Etiam viarum curam habuit Postumus, Rhenumque munivit; unde appellatus est Hercules Magusanus et Drusoniensis. Magusanus quidem, quod vocabulum nutricem, defensorem, tutorem, significat, fuit Batavorum deus, cuius quatuor arae supersunt in Batavis, templi autem unius vestigium: et Datiso niensis ab Isalanis, ut deus, cultus est sc. 9.J. Nomen ac cepit a Deusone opido, quod nunc Doesburgum nuncupa tur sc. 10.). Obiter emondatur locus Vopisci, in vita Prob c. 13. s. sp. 146.).","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 528","label":"DEAE. DOMINAE. RVFIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/528","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/528"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 530","label":"DEAE. DOMINAE. RVFIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/530","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/530"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}