{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1761 532","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 532","ref":"532","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/532","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/532","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/532.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1761","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"Neque insolens est, comungi nomina barbara et Romana: ut Liviquintilia in titulo quodam apud Muratorium p. 328. 13. sc. 2. J. Etiam vocabulum Gaisionis ostendit etim fuisse Germanum aut Gallum: nam Gais, Gaiso, Gaiffe Garsus, Gesus, Gssus, sunt nomina Gallorum et Germanorum. Gaesa certe a Transalpinis dicta sunt pila, quae pro pterea a Virgilio Aen. 8. 661. I. vocantur Alpina Gaesa: ac quem locum Servius animadvertit, viros fortes a Gallis Gaesones fuisse appellatos. unde patri Traiani nomen istud videtur datum esse ob rem bene gestam. Solebant etiam ci ves Romani barbara patrum nomina in monumentis appone re [c. 3. J. Capite quarto explicantur verba VET. ALAE ATROR. Veteranorum conditio illorum temporum cognosci debet e titulis utriusque Codicis. Alae et cohortes con stabant hominibus eius civitatis, cuius nomen haberent: a suppletae tamen reperiuntur militibus eius civitatis, in cuius finibus praesidia agerent. Sed tempus, quo ala Afrorum meruerit ad Rhenum, ignoratur. Caput quintum ag greditur exponere alteram Monumenti partem. Traianus in medio accumbit ad mensam cibis instructam: ad pedes eius stat puer: supra Traianum visitur Victoria alata, et utrinque leo rugiens. nam in monumentis addebantur signa et imagines rerum, ut canum, equorum, puellarum, servorum, quibus vivi delectati essent. Tota imago referr videtur epulas in campis Elysiis. Sextum Caput persequitu argumenta et ornamenta lapidis. Ea sunt vel communia, ut lectus cum pulvino, mensa tripes, cibus, poculum, ser vus decussatis manibus adstans: vel propria, ut synthesis, ferculum in mensa, mantile, gutturnium, servus paenulam gestans, et tunicam infra pannulam. de quibus singulis accu rate differitur, etiam loca quaedam scriptorum veterum emendantur, ut Terentii Adciph. 4. 2 46. ubi pro in sole legendum insulare et Pomponii Melae 2, 1, ubi verba sunt ita disiungenda, Inter epulas, quot quisque interfecerit referre, lactissima et Frequentissima mentio, hinisque poculis, qui plurimos retulere, perpotant.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 531","label":"HERCV SA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/531","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/531"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 533","label":"HERCV SA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/533","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/533"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}