{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1761 537","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 537","ref":"537","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/537","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/537","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/537.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1761","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"Praecipue vero nobis haec sapientissime ab eo dicta placent: Saepe ad me redeo ex illo genere labo rum meorum, et mecum, id est deo vivo, ne dum alios, seu iuvare, sen delectare studeo, mihi desim. Quantillum hoc est quod fapimus! Quibus paucis verbis sapientiam eam ostendit, quan tam nullis observationibus criticis declarare potuisset. In iicitur vero persaepe mentio Luciani ab Hemsterhusio Gef neroque edendi, quod eorum caussa annotamus, qui incunabula luculenti illius operis scire voluerint. Bynckershoecki epistolae sequuntur eleganter scriptae ad diversos, ut illiu viri omnia sunt. Sequuntur has Mat. Veyss. la Croze epi stolae. Quae varia continent, partim ad religionem indo rum, idque christianam, partimi vero ad litteraturam Indicam pertinentia; quibus ille vir illustrandis summam gloriam consecutus est. Nobis sat est indicasse, quae invenerimus neque enim hae res in compendium redigi queunt. Nicolai Engelhardi, eius qui inter primos Wolsii sectatores fuit, aliquot sunt epistolae insertae, quae lucem in controverfias Wolfianas poterunt inferre. Sed ea in re minime nos iudicabimus, invidiosa enim res ab initio fuit, et futura est Dorvillii epistolas legisse neminem poenitebit, sunt enim le pide scriptae. Verum iis, qui veterum Romanorum historia delectantur, et antiquitatibus, gratum erit pabulum in ii quae Alphonsus des Vignoles ad Almelovenium, de Consulum ferie, Annalibusque emendandis, scripsit, idque valde prolixa epistola. Dissertationem potius appellaremus, nisi quod ad unum scripta est; sed habet ea, uti summae industriae, ita et iam maximae eruditionis monumentum. Commendamus vero illam vehementer, nec veremur ne accuisemur ab iis, qui eam legerint, quasi temere laudassemus. 1o. Christoph. Wolsii epistolae laeto et abundanti dicendi genere sunt factae, et egregia multa habent, quae nobis se valde probarunt; Tyy runt; quanquam tantum obiter pleraque scripta videantur. Claudunt agmen Th. Wopkensii epistolae, et hae ipsae bonae. Sufficiat itaque haec potissimum de prima primi voluminis parte annotasse: est vero id volumen in quatuor partes divisum. Offert se in fronte Vol.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 536","label":"HERCV SA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/536","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/536"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 138-3","label":"HERCV SA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/138-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/138-3"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}