{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1761 545","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 545","ref":"545","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/545","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/545","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/545.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1761","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"Nostros autem poetas merito illius pudet, absterretque ab ea em ve linguae natura. Et ipsi Hebraei in hoc carmini genere nonnihil licentiae sibi arrogarunt; ut v. c. Ps. XXI. littera non versum, sed posterius hemistichium versus 5. exordiatur Kuph vero v. 17. in media duntaxat voce positum sit. Sec quod eodem et XXXIV. Psalmo post T) versus alius addatur incipiens, id quidem a duplici litterae D adpellations forte signo aliquo distincta olim, ut apud Arabes, repeten dum videtur Viro Doct. Adiicit protiaus Obs. 97. sibi sem tentiam eorum, qui Threnos Ieremiae non in urbis excido, sed in obitu regis losiae compositos fuisse existiment, prope certam videri, cum nihil in illis legatur, quod non caeso! remia verissime canere Propheta potuisset, et ad hos thre nos aperte digitum intendat locus 2 Paral. XXXV, 25. deni que occurrant in illis quaedam, quae seriori tempori minus apta sint. Observ. 100. Psalmi XLII. elegantiae declarantur, quem eo tempore scriptum putat Cl. Editor, quo filium degenerem fugiens David, ad tutas se Libani radices receperat quod eum fecisse 2 Sam. XVII, 24. 26. 27. docet. Mo de miraculo stantis iubente Iosua solis lunaeque ita disputat adiutus interpretatione Habacuci, III, 11. ut crebros fulminum iactus, coelumque semper patens, Israelitis dieat pre sole fuisse, totamque adeo noctem illustrasse, ut nullibi latere fugientes potuerint: haec aliquem poetam, libro lasar in sertum, atque ab Habacuco grandisona et brevi imitatione delibatum, hac figura efferre ausum esso: solem lunamque in medio coelo iussu losuae stetisse. Ipso quidem in praeliq gravissimam tempestatem Phoenicibus immiiisse Deum, testari historicum sacrum, quae facile per totam noctem durare potuerit. Eidem narrationi miraculi fidem detrahere, sed alia ratione conatus est clarissimus SS. litterarum inter Pres, Heumannus, edita ante paucos annos interpretatione duorum locorum difficilium V. T. Cum ZLI.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 544","label":"POSTERIOR","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/544","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/544"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 546","label":"POSTERIOR","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/546","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/546"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}