{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1761 551","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 551","ref":"551","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/551","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/551","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/551.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1761","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761","urn":null},"verse":false,"words":256,"text":"itemque de poematis antiquitate, scopo et argumento desinunt. Quod licet pertrahat nos ad se et subsistere iubeat, tamen quoniam pro numero et dignitate egregie in eo observatorum dicere de illo iam non licet, summam eius brevem contrahemus. Prorsus igitur verum videtur Virc Cl. fabulam illo poemate convestiri, eo fine propositam, ut discamus, bonis in hac vita male esse posse, praemiorum enim poenarumque locum in alia esse vita: id autem si acci dat, sapientissimas ob caussas a Deo permitti, sed ita recon ditas, ut nemo mortalium assequi illas possit, debeatve scru tari. Huius sententiae non solum invidia, si quam apud imprudentes habere posset, se liberat, eamque ingenii summa vi defendit, sed hoc etiam superaddit, morum praecepta, dogmata, inque adversis solatia, abundantiora ex fabula de Iobo peti, quam ex historia Iobi posse. In vera enim historia sermones perscribendos fuisse, quales habiti a Iobo et amicis fuerint, meris hominibus, spirituque Dei non actis, quippe quos multum in disputando peccasse, intervenien Deus, et utrosque stultitiae arguens, edixerit; unde quid veri habeant, quid fassi, satis certo constitui non posse. Fabu lam autem divinitus inspiratam habere primo informatam: Deo animi humani imaginem, quales in morum doctrina Characterum nomine laudare solemus, deinde clarius ostendere, quae colloquentium sententiae probandae sint, quae reprobandae. Scriptam vero putat hanc fabulam ad solandum populum Israeliticum, Aegyptiaca tyrannide pressum longe plurima certe inesse Aegyptiaca, singulari de Iobo Aegyptio commentatione demonstravit. Mosen libri auctorem esse, scripsisseque illum annos XL. natum, suspicatur: hinc comparantibus lobi fabulam cum reliquis carminibus Mosaicis, quae valde provecta aetate fuderit, diversitatem stili elevandam nimium non esse.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 550","label":"POSTERIOR","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/550","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/550"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 552","label":"POSTERIOR","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/552","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/552"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}