{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1761 573","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 573","ref":"573","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/573","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/573","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/573.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1761","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"Redit Hartius ad commemorationem potentiae Gustavi ter ra marique; ubi classis L. navium bellicarum nonnullis vicredibilis videbitur. Laudes inde huic Regi, ob emendati instituta maiorum, et correctam per omnia disciplinam, tribuuntur. De opibus vero et reditibus fisci regii nihil definiti prodere audet. Ingenium nationis a variis dotibus laudat, praesertim a docilitate et patientia, regique artes an mos militarium virorum obstringendi tribuit. De numero copiarum, quae primum in insula Usedomo expositae sunt accuratiora ab aliis prodi Boehmius observat. De occupa tione insulae, et adparatu, ubi expositum est, iusta laudatio vi ctoris ob clementiam et humanitatem erga incolas occurrit, cui Boehmius Pufendorsii testimonium, et Wassenbergii con fessionem adiecit. Multas caussas o ortunitatis adfert auctor, quae Suecis oblata erat e Wallensteinii et Tillii absen tia, aemulatio io, proprii commodi studio, militum Impera toris intempestiva missione, aut digressu in Italiam, ne esse qui primis inceptis arcendis adcurreret. Exercituum Im peratoris dispositiones curiose satis et dilucide adnotantur; unde adparet, Pomeraniam maxime armis et novi belli impotui patuisse, Principe eius invalido, et Brandeburgico vi cino segnitiem pro securitate amplexo, ut Torquati de Comitibus istis in locis terror omnem libertatis cogitationem exstinxisse videretur. Laudat Hartius Gustavi ad tam ardus animum atque fiduciam. Recte tamen ab ipso dissentit Boehmius, dum nullam partium in Germania societatem ab initio sperari potuisse statuit. Nos etiam in numero copiarum Suecicarum erratum ducimus, quas aliquanto XIII. mil libus Cecc 3 P. 303. libus IƆCCC. fuisse maiores, non dubitamus. Quam praeclaris consiliis, et prudente inde paratu, Gustavus bellum in struxerit, antequam in media Germania tropaea figeret, gra viter et ornate Hartius exponit. Narrat hinc acta Impera toris et Principum Germaniae, atque conventum Ratispo nensem, quem Electorum tantum fuisse bene Boehmius monet, et Berneggeri de illo epistolam iure commendat.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 572","label":"VITA GUSTAVI ADOLPHI, MAGNI, REGIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/572","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/572"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 574","label":"VITA GUSTAVI ADOLPHI, MAGNI, REGIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/574","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/574"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}