{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1761 82","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 82","ref":"82","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/82","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/82","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/82.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1761","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761","urn":null},"verse":false,"words":354,"text":"Principes plures rocat Lipsiam, ut ibi de communi salute age etur, in quam urbem multi concurrunt, amica consilia collaturi. Quae hic loci tunc memorabilia acciderint, ea omnia copiose Noster p. 470-481. enarrat. Saxo foedus cum Sueco ferire detrectat, ex caussis a Boehmio p. 476. docte allatis Tillius Magdeburgum cingit. atque funditus evertit. Ex cidium, graviter descriptum, dolemus, p. 496–514. Re, Sueciae severioribus legibus militum licentiam cohibet, et Gripsu aldiam brevi expugnat, p. 520–528. Duces Me gapolitanos suis terris restituit, magnifica pompa ad patrios lares revertentes, p. 532. atque legatos tam ad Gallos, quam Venetos delegat, p. 533. Cui iucundum videtur ludicris animum oblectare, is lepida, eademque minus grata auguria p. 537. reperiet. Iam iter vertit Gustavus in Saxoniam, cursum Albis secutus, hicque diversis castellis po titur, p. 539 543. Progressionibus obviam procedunt Caesarei, fortuna tamen minus prospera, p. 543 seqq. Castra locat aequo admodum loco, tam natura, quam arte muuita, quorum situm expressum vides p. 549. Non igitur mirum Tillius ir frustra eadem impugnasse Tillium, p. 553 seqq. ritatur, adque certamen provocat hostem, quod tamen declinare cauto regi satius visum, p. 557. Hoc loco Auctor interruptam antea rerum Angliae historiam, quatenus cum proposito congruit, p. 559–588. repetit, deque pugnis, auspice Hamiltonio commissis, aliisque rebus, accepta cu pido lectori immiscet. Cum vero Gustavus nulla arte e ca stris eliceretur, Tillius abit, versusque islebiam cursum dirigit p. 592. Undique colligit copias, ut vim focderis Lipsiensis frangeret, p. 594. Mox pedem refert in Saxoniam: quo facto Elector Saxoniae ita turbatur, ut cum Suecis variconsilia iniret, p. 599–604, de quibus monemur p. 605 squq Lipsia a Tillio certis conditionibus accipitur, de quibus Bochmius in primis p. 608. consulendus est. Sueci recupe rant Magdeburgum, seque Saxonibus amice adiungunt Gustavus cogitata proponit tali oratione, cuius verba dignsunt, quae ab omnibus legantur, p. 611. Futuro certa mini omnia praeparat. Laeta capit miles Suecicus auguria caesareus tristia, p. 616. Tillius haud procul a Lipsia castra ponit, proelium recusaturus, sed a Pappenhemio excitatur, ut acie decernat, p. 622. Gustavus, qua erat peritia, omnia sapienter ordinat, aciem admirabili sollertia in struit, novamque cohortem constituit, quam in tabella p. 628.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 61","label":"VITA GUSTAVI ADOLPHI, MAGNI, REGIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/61"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 83","label":"VITA GUSTAVI ADOLPHI, MAGNI, REGIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/83"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}