{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1761 89","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 89","ref":"89","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/89","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/89.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1761","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761","urn":null},"verse":false,"words":259,"text":"Verba priora peritiam dialectices produnt non summam; postrema vero osten dunt, Auctores illos, nostrumque, nescire discrimen illud, quod est inter respirationem paululum citatiorem, et eam quae difficulter peragitur. Hoc discrimen si Auctor, ut debe bat, probe perspevisset, et verba nostra aequo consideratoque animo ponderasset, verbositate sua carere potuisset. Missa igitur inani litigandi vanitate animum appellimus ad enarrationem eorum, quae hac Sectione tertia continentur Cap. I. docetur, quae sint convulsionis genera, quae opi usum aut requirere, aut admittere videantur. Excluduntu convulsiones a repletione et ab exinanitione ortae, sic tamen, ut iis, quae emesi et alvi deiectionibus nimiis superve niunt, vix aliud medicamentum medeatur commodius. Con vulsiones a causa quadam irritante profectas usum opii nos raro exigere, sive causa irritans tolli nequeat, sive sublata emorbum convulsivum post se relinquat; attamen opium, hoc casu, una cum caeteris medicamentis aegro morboque acommodatis, exhibendum esse. Convulsionibus cognata est epilepsia. Quae si hereditaria est atque connata, aut sicausa stabili et perenni quadam, quae caput ipsum eiusqu partes afficit, originem et perennitatem habet, opii usu adec ion levatur, ut reddatur quoque gravior. Neque epilephae id genus, quod evacuationibus solennibus, sive sero sis, sive sanguineis, suppressis, attribuendum est, medicinas acile fert ex opio confectas. At in illa, quae violentam ir ritationem et commotionem totius generis nervosi, ab animi affectu quocunque, dolore, aliisque rebus irritantibus effectam, sequitur, nonnunquam multum boni a dato opio spera re licet. Sed epilepsiae genus illud, cuius causa in extre mis corporis partibus haeret, indeque versus caput sensu quodam punctionis, aut formicationis, aut alio quodam ad scendit, ab opio nulla ratione mitigatur. Cap. II.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 88-2","label":"USUS OPII SALUBRIS ET NOXIUS IN MOR","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/88-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/88-2"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 90","label":"USUS OPII SALUBRIS ET NOXIUS IN MOR","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/90"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}